| c. xiii Kal. Ian. 50 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Plane deest quid ad te scribam. nota omnia tibi sunt, nec ipse | 7.6.1.1 |
| habeo a te quod exspectem. tantum igitur nostrum illud sol- | |
| lemne servemus, ut ne quem istuc euntem sine litteris dimit- | |
| tamus. | |
| De re publica valde timeo, nec adhuc fere inveni qui non | 2.1 |
| concedendum putaret Caesari quod postularet potius quam | |
| depugnandum. est illa quidem impudens postulatio, opinione | |
| †valentior†. cur autem nunc primum ei resistamus? 'οὐ γὰρ δὴ | |
| τόδε μεῖζον ἔπι κακὸν' quam cum quinquennium prorogaba- | 5 |
| mus, aut cum ut absentis ratio haberetur ferebamus, nisi forte | |
| haec illi tum arma dedimus ut nunc cum bene parato pugnare- | |
| mus. dices 'quid tu igitur sensurus es?' non idem quod dicturus. | |
| sentiam enim omnia facienda ne armis decertetur, dicam idem | |
| quod Pompeius, neque id faciam humili animo. sed rursus hoc | 10 |
| permagnum rei publicae malum, esse quodam modo mihi | |
| praeter ceteros non rectum me in tantis rebus a Pompeio | |
| dissidere. |