| med. Dec. 50 in Formiano | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Multas uno tempore accepi tuas, quae mihi, quamquam | 7.5.1.1 |
| recentiora audiebam ex iis qui ad me veniebant, tamen erant | |
| iucundae; studium enim et benevolentiam declarabant. | |
| valetudine tua moveor et Piliam in idem genus morbi delapsam | |
| curam tibi adferre maiorem sentio. date igitur operam ut | 5 |
| valeatis. | |
| De Tirone video tibi curae esse; quem quidem ego, etsi | 2.1 |
| mirabilis utilitates mihi praebet, cum valet, in omni genere vel | |
| negotiorum vel studiorum meorum, tamen propter humani- | |
| tatem et modestiam malo salvum quam propter usum meum. | |
| Philogenes mecum nihil umquam de †lusgenio† locutus | 3.1 |
| est; de ceteris rebus habes Dionysium. sororem tuam non | |
| venisse in Arcanum miror. de Chrysippo, meum consilium | |
| probari tibi non moleste fero. ego in Tusculanum nihil sane | |
| hoc tempore (devium est τοῖς ἀπαντῶσιν et habet alia δύσ- | 5 |
| χρηστα), sed de Formiano Tarracinam prid. Kal. Ian., inde | |
| Pomptinum †summam†, inde Albanum Pompei; ita ad urbem | |
| iii Non., natali meo. | |
| De re publica cottidie magis timeo. non enim boni, ut | 4.1 |
| putant<ur>, consentiunt. quos ego equites Romanos, quos | |
| senatores vidi, qui acerrime cum cetera tum hoc iter Pompei | |
| vituperarent! pace opus est. ex victoria cum multa mala tum | |
| certe tyrannus exsistet. sed haec prope diem coram. | 5 |
| Iam plane mihi deest quid ad te scribam; nec enim de re | |
| publica, quod uterque nostrum scit eadem, et domestica nota | |
| sunt ambobus. reliquum est iocari, si hic sinat; nam ego is sum | 5.1 |
| qui illi concedi putem utilius esse quod postulat quam signa | |
| conferri; sero enim resistimus ei quem per annos decem aluimus | |
| contra nos. 'quid senti<e>s igitur?' inquis. nihil scilicet nisi de | |
| sententia tua, nec prius quidem quam nostrum negotium aut | 5 |
| confecerimus aut deposuerimus. cura igitur ut valeas; aliquando | |
| ἀπότριψαι quartanam istam diligentia quae in te summa est. |