| c. Id. Dec. 50 in Cumano(?) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Dionysium flagrantem desiderio tui misi ad te, nec mehercule | 7.4.1.1 |
| aequo animo, sed fuit concedendum. quem quidem cognovi | |
| cum doctum, quod mihi iam ante erat notum, tum sanctum, | |
| plenum offici, studiosum etiam meae laudis, frugi hominem, | |
| ac, ne libertinum laudare videar, plane virum bonum. | 5 |
| Pompeium vidi iiii Id. Dec.; fuimus una horas duas fortasse. | 2.1 |
| magna laetitia mihi visus est adfici meo adventu; de triumpho | |
| hortari, suscipere partis suas, monere ne ante in senatum | |
| accederem quam rem confecissem, ne dicendis sententiis ali- | |
| quem tribunum alienarem. quid quaeris? in hoc officio sermone | 5 |
| eius nihil potuit esse prolixius. de re publica autem ita mecum | |
| locutus est quasi non dubium bellum haberemus: nihil ad spem | |
| concordiae; plane illum a se alienatum cum ante intellegeret, | |
| tum vero proxime iudicasse; venisse Hirtium a Caesare, qui | |
| esset illi familiarissimus, ad se non accessisse et, cum ille a. d. | 10 |
| viii Id. Dec. vesperi venisset, Balbus de tota re constituisset | |
| a. d. vii ad Scipionem ante lucem venire, multa de nocte eum | |
| profectum esse ad Caesarem. hoc illi τεκμηριῶδες videbatur esse | |
| alienationis. quid multa? nihil me aliud consolatur nisi quod | 3.1 |
| illum, cui etiam inimici alterum consulatum, fortuna summam | |
| potentiam dederit, non arbitror fore tam amentem ut haec in | |
| discrimen adducat. quod si ruere coeperit, ne ego multa timeo | |
| quae non audeo scribere. sed ut nunc est, a. d. iii Non. Ian. ad | 5 |
| urbem cogito. |