| v Id. Dec. 50 (§12) in Trebulano Ponti | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| A. d. viii Id. Dec. Aeculanum veni et ibi tuas litteras legi quas | 7.3.1.1 |
| Philotimus mihi reddidit; e quibus hanc primo aspectu volup- | |
| tatem cepi, quod erant a te ipso scriptae, deinde earum accuratis- | |
| sima diligentia sum mirum in modum delectatus. ac primum | |
| illud in quo te Dicaearcho adsentiri negas: etsi cupidissime | 5 |
| expetitum a me est et te adprobante ne diutius anno in provincia | |
| essem, tamen non est nostra contentione perfectum. sic enim | |
| scito, verbum in senatu factum esse numquam de ullo nostrum | |
| qui provincias obtinuimus quo in iis diutius quam ex senatus | |
| consulto maneremus, ut iam ne istius quidem rei culpam | 10 |
| sustineam, quod minus diu fuerim in provincia quam fortasse | |
| fuerit utile. sed 'quid si hoc melius?' saepe opportune dici | 2.1 |
| videtur, ut in hoc ipso. sive enim ad concordiam res adduci | |
| potest sive ad bonorum victoriam, utriusvis rei me aut adiu- | |
| torem velim esse aut certe non expertem; sin vincuntur boni, | |
| ubicumque essem, una cum iis victus essem. qua re celeritas | 5 |
| nostri reditus ἀμεταμέλητος debet esse. quod si ista nobis | |
| cogitatio de triumpho iniecta non esset, quam tu quoque | |
| adprobas, ne tu haud multum requireres illum virum qui in | |
| sexto libro informatus est. quid enim tibi faciam, qui illos | |
| libros devorasti? quin nunc ipsum non dubitabo rem tantam | 10 |
| abicere, si id erit rectius. utrumque vero simul agi non potest, | |
| et de triumpho ambitiose et de re publica libere. sed ne dubi- | |
| taris quin, quod honestius, id mihi futurum sit antiquius. | |
| Nam quod putas utilius esse, vel mihi quod tutius sit vel | 3.1 |
| etiam ut rei publicae prodesse possim, me esse cum imperio, id | |
| coram considerabimus quale sit; habet enim res deliberationem, | |
| etsi ex parte magna tibi adsentio<r>. de animo autem meo erga | |
| rem publicam bene facis quod non dubitas, et illud probe | 5 |
| iudicas, nequaquam satis pro meis officiis, pro ipsius in alios | |
| effusione illum in me liberalem fuisse, eiusque rei causam vere | |
| explicas; †et eis† quae de Fabio Caninioque acta scribis valde | |
| consentiunt. quae si secus essent totumque se ille in me pro- | |
| fudisset, tamen illa quam scribis custos urbis me praeclarae | 10 |
| inscriptionis memorem esse cogeret nec mihi concederet ut | |
| imitarer Vulcatium aut Servium, quibus tu es contentus, sed | |
| aliquid nos vellet nobis dignum et sentire et defendere; quod | |
| quidem agerem, si liceret, alio modo ac nunc agendum est. | |
| De sua potentia dimicant homines hoc tempore periculo | 4.1 |
| civitatis. nam si res publica defenditur, cur ea consule isto ipso | |
| defensa non est? cur ego, in cuius causa rei publicae salus | |
| consistebat, defensus postero anno non sum? cur imperium illi | |
| aut cur illo modo prorogatum est? cur tanto opere pugnatum | 5 |
| ut de eius absentis ratione habenda decem tribuni pl. ferrent? | |
| his ille rebus ita convaluit ut nunc in uno civi spes ad resisten- | |
| dum sit; qui mallem tantas ei viris non dedisset quam nunc tam | |
| valenti resisteret. sed quoniam res eo deducta est, non quaeram, | 5.1 |
| ut scribis, 'ποῦ σκάφος τὸ τῶν Ἀτρειδῶν;': mihi σκάφος unum | |
| erit quod a Pompeio gubernabitur. illud ipsum quod ais, 'quid | |
| fiet cum erit dictum "dic, M. Tulli?"': σύντομα, 'Cn. | |
| Pompeio adsentior'. ipsum tamen Pompeium separatim ad | 5 |
| concordiam hortabor; sic enim sentio, maximo in periculo | |
| rem esse. vos scilicet plura, qui in urbe estis; verum tamen haec | |
| video, cum homine audacissimo paratissimoque negotium esse, | |
| omnis damnatos, omnis ignominia adfectos, omnis damnatione | |
| ignominiaque dignos illac facere, omnem fere iuventutem, | 10 |
| omnem illam urbanam ac perditam plebem, tribunos valentis | |
| addito Q. Cassio, omnis qui aere alieno premantur, quos pluris | |
| esse intellego quam putaram (causam solum illa causa non habet, | |
| ceteris rebus abundat); hic omnia facere omnis ne armis | |
| decernatur, quorum exitus semper incerti, nunc vero etiam in | 15 |
| alteram partem magis timendi. | |
| Bibulus de provincia decessit, Veientonem praefecit; in | |
| decedendo erit, ut audio, tardior. quem cum ornavit Cato | |
| declaravit iis se solis [non] invidere quibus nihil aut non multum | |
| ad dignitatem posset accedere. | 20 |
| Nunc venio ad privata; fere enim respondi tuis litteris de re | 6.1 |
| publica et iis quas in suburbano et iis quas postea scripsi<sti>. | |
| ad privata venio. unum etiam, de Caelio: tantum abest ut | |
| meam ille sententiam moveat ut valde ego ipsi quod de sua | |
| sententia decesserit paenitendum putem. sed quid est quod ei | 5 |
| vici Luccei sint addicti? hoc te praetermisisse miror. | |
| De Philotimo, faciam equidem ut mones. sed ego †mihi† ab | 7.1 |
| illo hoc tempore non rationes exspectabam quas tibi edidit, | |
| verum id reliquum quod ipse in Tusculano me referre in | |
| commentarium mea manu voluit quodque idem in Asia mihi | |
| sua manu scriptum dedit. id si praestaret, quantum mihi aeris | 5 |
| alieni esse tibi edidit, tantum et plus etiam mihi ipse deberet. | |
| sed in hoc genere, si modo per rem publicam licebit, non | |
| accusabimur posthac; neque hercule antea neglegentes fuimus | |
| sed et amicorum <et publicorum negotiorum> multitudine | |
| occupati. ergo utemur, ut polliceris, et opera et consilio tuo, | 10 |
| nec tibi erimus, ut spero, in eo molesti. | |
| De serpirastris cohortis meae, nihil <est> quod doleas; ipsi | 8.1 |
| enim se collegerunt admiratione [in te] integritatis meae. sed | |
| me moverat nemo magis quam is quem tu minime putas. | |
| idem et initio fuerat et nunc est egregius; sed in ipsa decessione | |
| significavit sperasse se aliquid et id quod animum induxerat | 5 |
| paulisper non tenuit, sed cito ad se rediit meisque honorificentis- | |
| simis erga se officiis victus pluris ea duxit quam omnem pecu- | |
| niam. | |
| Ego a Curio tabulas accepi, quas mecum porto. Hortensi | 9.1 |
| legata cognovi; nunc aveo scire quid †hominis† sit et quarum | |
| rerum auctionem instituat; nescio enim cur, cum portam | |
| Flumentanam Caelius occuparit, ego Puteolos non meos | |
| faciam. | 5 |
| Venio ad 'Piraeea', in quo magis reprehendendus sum quod | 10.1 |
| homo Romanus 'Piraeea' scripserim, non 'Piraeum' (sic enim | |
| omnes nostri locuti sunt), quam quod addiderim <'in'>; non | |
| enim hoc ut oppido praeposui sed ut loco; et tamen Dionysius | |
| noster et qui est nobiscum Nicias Cous non rebatur oppidum | 5 |
| esse Piraeea. sed de re videro. nostrum quidem si est peccatum, | |
| in eo est quod non ut de oppido locutus sum sed ut de loco, | |
| secutusque sum non dico Caecilium, 'mane ut ex portu in | |
| Piraeum' (malus enim auctor Latinitatis est), sed Terentium | |
| (cuius fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. | 10 |
| Laelio scribi), 'heri aliquot adulescentuli coiimus in Piraeum'; | |
| et idem, 'mercator hoc addebat, captam e Sunio'; quod si | |
| δήμους oppida volumus esse, tam est oppidum Sunium quam | |
| Piraeus. | |
| Sed quoniam grammaticus es, si hoc mihi ζήτημα persolveris, | 15 |
| magna me molestia liberaris. ille mihi litteras blandas mittit; | 11.1 |
| facit idem pro eo Balbus. mihi certum est ab honestissima | |
| sententia digitum nusquam; sed scis illi reliquum quantum sit. | |
| putasne igitur verendum esse ne aut obiciat id nobis aliquis, si | |
| languidius, aut repetat, si fortius? quid ad haec reperis? 'solva- | 5 |
| mus' inquis. age, a Caelio mutuabimur. hoc tu tamen consideres | |
| velim. puto enim, in senatu si quando praeclare pro re publica | |
| dixero, Tartessium istum tuum mihi exeunti, 'iube sodes | |
| nummos curare'. | |
| Quid superest? etiam: gener est suavis mihi, Tulliae, Teren- | 12.1 |
| tiae; quantumvis vel ingeni vel humanitatis †satis†; reliqua, | |
| quae nosti, ferenda. scis enim quos †aperierimus†; qui omnes, | |
| praeter eum de quo per te egimus, reum me facerent. ipsis enim | |
| expensum nemo ferret. sed haec coram; nam multi sermonis | 5 |
| sunt. | |
| Tironis reficiendi spes est in M'. Curio, cui ego scripsi tibi | |
| eum gratissimum facturum. data v Id. Dec. a Pontio ex | |
| Trebulano. |