| vi Kal. Dec. 50(?) (§1) Brundisi | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Brundisium venimus vii Kal. Dec. usi tua felicitate navigandi; | 7.2.1.1 |
| ita belle nobis 'flavit ab Epiro lenissimus Onchesmites' (hunc | |
| σπονδειάζοντα si cui voles τῶν νεωτέρων pro tuo vendito). | |
| Valetudo tua me valde conturbat; significant enim tuae lit- | 2.1 |
| terae te prorsus laborare. ego autem, cum sciam quam sis fortis, | |
| vehementius esse quiddam suspicor quod te cogat cedere et | |
| prope modum infringat. etsi alteram quartanam Pamphilus | |
| tuus mihi dixit decessisse et alteram leviorem accedere. | 5 |
| Terentia vero, quae quidem eodem tempore ad portam | |
| Brundisinam venit quo ego in portum mihique obvia in foro | |
| fuit, L. Pontium sibi in Trebulano dixisse narrabat etiam eam | |
| decessisse; quod si ita est, quod maxime mehercule opto, | |
| <gaudeo,> idque spero tua prudentia et temperantia te con- | 10 |
| secutum. | |
| Venio ad epistulas tuas; quas ego sescentas uno tempore | 3.1 |
| accepi, aliam alia iucundiorem, quae quidem erant tua manu; | |
| nam Alexidis manum amabam quod tam prope accedebat ad | |
| similitudinem tuae, [litterae manum] non amabam quod | |
| indicabat te non valere. cuius quoniam mentio facta est, | 5 |
| Tironem Patris aegrum reliqui, adulescentem <doctum et | |
| diligentem>, ut nosti, et adde, si quid vis, probum; nihil vidi | |
| melius. itaque careo aegre et, quamquam videbatur se non | |
| graviter habere, tamen sum sollicitus maximamque spem habeo | |
| in M'. Curi diligentia, de qua ad me scripsit Tiro et multi | 10 |
| nuntiarunt. Curius autem ipse sensit quam tu velles se a me | |
| diligi, et eo sum admodum delectatus. et mehercule est quem | |
| facile diligas; αὐτόχθων in homine urbanitas est. eius testamen- | |
| tum deporto trium Ciceronum signis obsignatum cohortisque | |
| praetoriae; fecit palam te ex libella, me ex terruncio. in Actio | 15 |
| Corcyrae Alexio me opipare muneratus est. Q. Ciceroni obsisti | |
| non potuit quo minus Thyamim videret. | |
| Filiola tua te delectari laetor et probari tibi φυσικὴν esse | 4.1 |
| τὴν <στοργὴν τὴν> πρὸς τὰ τέκνα. etenim si hoc non est, nulla | |
| potest homini esse ad hominem naturae adiunctio; qua sublata | |
| vitae societas tollitur. 'bene eveniat!' inquit Carneades, spurce, | |
| sed tamen prudentius quam Lucius noster et Patron, qui, cum | 5 |
| omnia ad se referant <nec> quicquam alterius causa fieri putent | |
| et cum ea re bonum virum esse oportere dicant ne malum | |
| habeat, non quo<d> id natura rectum sit, non intellegunt se de | |
| callido homine loqui, non de bono viro. sed haec, opinor, sunt | |
| in iis libris quos tu laudando animos mihi addidisti. | 10 |
| Redeo ad rem. quo modo exspectabam epistulam quam | 5.1 |
| Philoxeno dedisses! scripseras enim in ea esse de sermone | |
| Pompei Neapolitano. eam mihi Patron Brundisi reddidit; | |
| Corcyrae, ut opinor, acceperat. nihil potuit esse iucundius; erat | |
| enim de re publica, de opinione quam is vir haberet integritatis | 5 |
| meae, de benevolentia quam ostendit eo sermone quem habuit | |
| de triumpho. sed tamen hoc iucundissimum, quod intellexi te | |
| ad eum venisse ut eius animum erga me perspiceres; hoc mihi, | |
| inquam, accidit iucundissimum. | |
| De triumpho autem nulla me cupiditas umquam tenuit ante | 6.1 |
| Bibuli impudentissimas litteras quas amplissima supplicatio | |
| consecuta est. a quo si ea gesta essent quae scripsit, gauderem | |
| et honori faverem; nunc illum, qui pedem porta quoad hostis | |
| cis Euphratem fuit non extulerit, honore augeri, me, in cuius | 5 |
| exercitu spem illius exercitus habuit, idem non adsequi dedecus | |
| est nostrum—nostrum, inquam, te coniungens. itaque omnia | |
| experiar et, ut spero, adsequar. quod si tu valeres, iam mihi | |
| quaedam explorata essent; sed, ut spero, valebis. | |
| De raudusculo Numeriano multum te amo. Hortensius quid | 7.1 |
| egerit aveo scire, Cato quid agat; qui quidem in me turpiter | |
| fuit malevolus. dedit integritatis, iustitiae, clementiae, fidei | |
| mihi testimonium, quod non quaerebam; quod postulabam | |
| negavit. [id] itaque Caesar iis litteris quibus mihi gratulatur et | 5 |
| omnia pollicetur quo modo exsultat Catonis in me ingratissimi | |
| iniuria! at hic idem Bibulo dierum xx. ignosce mihi: non | |
| possum haec ferre nec feram. | |
| Cupio ad omnis tuas epistulas, sed nihil necesse est; iam enim | 8.1 |
| te videbo. illud tamen de Chrysippo (nam de altero illo minus | |
| sum admiratus, operario homine; sed tamen ne illo quidem | |
| quicquam improbius)—Chrysippum vero, quem ego propter | |
| litterularum nescio quid libenter vidi, in honore habui, disce- | 5 |
| dere a puero insciente me! mitto alia quae audio multa, mitto | |
| furta; fugam non fero, qua mihi nihil visum est sceleratius. | |
| itaque usurpavi vetus illud Drusi, ut ferunt, praetoris in eo qui | |
| eadem liber non iuraret, me istos liberos non addixisse, prae- | |
| sertim cum adesset nemo a quo recte vindicarentur. id tu, ut | 10 |
| videbitur, ita accipies; ego tibi adsentiar. | |
| Vni tuae disertissimae epistulae non rescripsi, in qua est de | |
| periculis rei publicae. quid rescriberem? valde eram perturbatus. | |
| sed ut nihil magno opere metuam Parthi faciunt, qui repente | |
| Bibulum semivivum reliquerunt. | 15 |