| xvii Kal. Nov. 50 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Dederam equidem L. Saufeio litteras et dederam ad te unum, | 7.1.1.1 |
| quod, cum non esset temporis mihi ad scribendum satis, tamen | |
| hominem tibi tam familiarem sine meis litteris ad te venire | |
| nolebam; sed, ut philosophi ambulant, has tibi redditum iri | |
| putabam prius. sin iam illas accepisti, scis me Athenas venisse | 5 |
| prid. Id. Oct., e navi egressum in Piraeum tuas ab Acasto nostro | |
| litteras accepisse, conturbatum quod cum febre Romam | |
| venisses bono tamen animo esse coepisse quod Acastus ea quae | |
| vellem de adlevato corpore tuo nuntiaret, cohorruisse autem | |
| in e<o> quod tuae litterae de legionibus Caesaris adferrent; et | 10 |
| egi[sse] tecum ut videres ne quid φιλοτιμία eius quem nosti | |
| nobis noceret; et, de quo iam pridem ad te scripseram, Tur- | |
| ranius autem secus tibi Brundisi dixerat (quod ex iis litteris | |
| cognovi quas a Xenone, optimo viro, accepi), cur fratrem pro- | |
| vinciae non praefecissem exposui breviter. haec fere sunt in illa | 15 |
| epistula. | |
| Nunc audi reliqua. per fortunas, omnem tuum amorem quo | 2.1 |
| me es amplexus omnemque tuam prudentiam, quam mehercule | |
| ego in omni genere iudico singularem, confer iam ad eam | |
| curam, ut de omni statu meo cogites. videre enim mihi videor | |
| tantam dimicationem, nisi idem deus qui nos melius quam | 5 |
| optare auderemus Parthico bello liberavit respexerit rem | |
| publicam—sed tantam quanta numquam fuit. age, hoc malum | |
| mihi commune est cum omnibus; nihil tibi mando ut de eo | |
| cogites, illud meum proprium πρόβλημα, quaeso, suscipe. | |
| videsne ut te auctore sim utrumque complexus [Pompeium et | 10 |
| Caesarem]? ac vellem a principio te audisse amicissime | |
| monentem, | |
| 'ἀλλ’ ἐμὸν οὔποτε θυμὸν ἐνὶ στήθεσσιν ἔπειθες'· | |
| [πατρίδος] | |
| sed aliquando tamen persuasisti ut alterum complecterer quia | 15 |
| de me erat optime meritus, alterum quia tantum valebat. feci | |
| igitur, itaque effeci omni obsequio ut neutri illorum quisquam | |
| esset me carior. haec enim cogitabamus, nec mihi coniuncto | 3.1 |
| cum Pompeio fore necesse peccare in re publica aliquando nec | |
| cum Pompeio sentienti pugnandum esse cum Caesare; tanta | |
| erat illorum coniunctio. nunc impendet, ut et tu ostendis et ego | |
| video, summa inter eos contentio. me autem uterque numerat | 5 |
| suum, nisi forte simulat alter. nam Pompeius non dubitat; vere | |
| enim iudicat ea quae de re publica nunc sentiat mihi valde | |
| probari. utriusque autem accepi eius modi litteras eodem tem- | |
| pore quo tuas ut neuter quemquam omnium pluris facere quam | |
| me videretur. | 10 |
| Verum quid agam? non quaero illa ultima (si enim castris res | 4.1 |
| geretur, video cum altero vinci satius esse quam cum altero | |
| vincere), sed illa quae tum agentur cum venero, ne ratio absentis | |
| habeatur, ut exercitum dimittat. 'dic, M. Tulli.' quid dicam? | |
| 'exspecta, amabo te, dum Atticum conveniam'? non est locus | 5 |
| ad tergiversandum. contra Caesarem? 'ubi illae sunt densae | |
| dexterae?'; nam ut illi hoc liceret adiuvi, rogatus ab ipso | |
| Ravennae de Caelio tribuno pl. ab ipso autem? etiam a Gnaeo | |
| nostro in illo divino tertio consulatu. aliter sensero? 'αἰδέομαι' | |
| non Pompeium modo sed 'Τρῶας καὶ Τρῳάδας'. 'Πουλυδάμας | 10 |
| μοι πρῶτος ἐλεγχείην καταθήσει'; quis? tu ipse scilicet, laudator | |
| et factorum et scriptorum meorum. | |
| Hanc ergo plagam effugi per duos superiores Marcellorum | 5.1 |
| consulatus cum est actum de provincia Caesaris, nunc incido | |
| in discrimen ipsum. itaque ut stultus primus suam sententiam | |
| dicat, mihi valde placet de triumpho nos moliri aliquid, extra | |
| urbem esse cum iustissima causa. tamen dabunt operam ut | 5 |
| eliciant sententiam meam. ridebis hoc loco fortasse: quam | |
| vellem etiam nunc in provincia morari! plane opus fuit, si hoc | |
| impendebat. etsi nil miserius; nam ὁδοῦ πάρεργον volo te hoc | |
| scire: omnia illa prima quae etiam <tu> tuis litteris in caelum | |
| ferebas ἐπίτηκτα fuerunt. quam non est facilis virtus! quam | 6.1 |
| vero difficilis eius diuturna simulatio! cum enim hoc rectum | |
| et gloriosum putarem, ex annuo sumptu qui mihi decretus | |
| esset me C. Coelio quaestori relinquere annuum, referre in | |
| aerarium ad HS m, ingemuit nostra cohors, omne illud putans | 5 |
| distribui sibi oportere, ut ego amicior invenirer Phry- | |
| gum et Cilicum aerariis quam nostro. sed me non moverunt; | |
| nam et mea laus apud me plurimum valuit nec tamen quicquam | |
| honorifice in quemquam fieri potuit quod praetermiserim. | |
| sed haec fuerit, ut ait Thucydides, ἐκβολὴ λόγου non inutilis. | 10 |
| Tu autem de nostro statu cogitabis: primum quo artificio | 7.1 |
| tueamur benevolentiam Caesaris, deinde de ipso triumpho; | |
| quem video, nisi rei publicae tempora impedient, εὐπόριστον. | |
| iudico autem cum ex litteris amicorum tum ex supplicatione; | |
| quam qui non decrevit, <plus decrevit> quam si omnis decresset | 5 |
| triumphos. ei porro adsensus est unus familiaris meus, Favonius, | |
| alter iratus, Hirrus. Cato autem et scribendo adfuit et ad me de | |
| sententia sua iucundissimas litteras misit. sed tamen gratulans | |
| mihi Caesar de supplicatione triumphat de sententia Catonis, | |
| nec scribit quid ille sententiae dixerit sed tantum supplicatio- | 10 |
| nem eum mihi non decrevisse. | |
| Redeo ad Hirrum. coeperas eum mihi placare: perfice. | 8.1 |
| habes Scrofam, habes Silium. ad eos ego etiam antea scripsi et | |
| iam ad ipsum Hirrum. locutus enim erat cum iis commode, se | |
| potuisse impedire sed noluisse; adsensum tantum esse Catoni, | |
| amicissimo meo, cum is honorificentissimam in me sententiam | 5 |
| dixisset; nec me ad se ullas litteras misisse, cum ad omnis mit- | |
| terem. verum dicebat; ad eum enim solum et ad Crassipedem | |
| non scripseram. | |
| Atque haec de rebus forensibus: redeamus domum. diiun- | 9.1 |
| gere me ab illo volo; merus est φυρατής, germanus Lartidius. | |
| 'ἀλλὰ τὰ μὲν προτετύχθαι ἐάσομεν ἀχνύμενοί περ.' reliqua | |
| expediamus, hoc primum, quae accessit cura dolori meo—sed | |
| tamen hoc, quicquid est, Precianum cum iis rationibus quas | 5 |
| ille meas tractat admisceri nolo. scripsi ad Terentiam, scripsi | |
| etiam ad ipsum, me quicquid posset nummorum ad apparatum | |
| sperati triumphi ad te redacturum. ita puto ἄμεμπτα fore; | |
| verum ut libebit. hanc quoque suscipe curam, quem ad modum | |
| expediamur; id tu et ostendisti quibusdam litteris ex Epiro | 10 |
| <an> Athenis datis et in eo ego te adiuvabo. |