| Id. Oct. 50 (§5) Athenis | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| In Piraeea cum exissem prid. Id. Oct., accepi ab Acasto servo | 6.9.1.1 |
| meo statim tuas litteras. quas quidem cum exspectassem iam | |
| diu, admiratus sum, ut vidi obsignatam epistulam, brevitatem | |
| eius, ut aperui, rursus σύγχυσιν litterularum, quae solent tuae | |
| compositissimae et clarissimae esse, ac, ne multa, cognovi ex | 5 |
| eo quod ita scripseras te Romam venisse a. d. xii Kal. Oct. cum | |
| febri. percussus vehementer, nec magis quam debui, statim | |
| quaero ex Acasto. ille et tibi et sibi visum et ita se domi ex tuis | |
| audisse ut nihil esset incommodi; id videbatur adprobare quod | |
| erat in extremo, febriculam tum te habentem scripsisse. sed | 10 |
| te amavi tamen admiratusque sum quod nihilo minus ad me tua | |
| manu scripsisses. qua re de hoc satis; spero enim, quae tua | |
| prudentia et temperantia est, <et> hercule, ut me iubet Acastus, | |
| confido te iam ut volumus valere. | |
| A Turranio te accepisse meas litteras gaudeo. παραφύλαξον, | 2.1 |
| si me amas, τὴν τοῦ φυρατοῦ φιλοτιμίαν· αὐτίκα γὰρ hanc, | |
| quae mehercule mihi magno dolori est (dilexi enim hominem), | |
| procura, quantulacumque est, Precianam hereditatem; prorsus | |
| ille ne attingat. dices nummos mihi opus esse ad apparatum | 5 |
| triumphi; in quo, ut praecipis, nec me κενὸν in expetendo | |
| cognosces nec ἄτυφον in abiciendo. | |
| Intellexi ex tuis litteris te ex Turranio audisse a me provin- | 3.1 |
| ciam fratri traditam. adeon ego non perspexeram prudentiam | |
| litterarum tuarum? ἐπέχειν te scribebas: quid erat dubitatione | |
| dignum, si esset quicquam cur placeret fratrem et talem fratrem | |
| relinqui? ἀθέτησις ista mihi tua, non ἐποχὴ videbatur. monebas | 5 |
| de Q. Cicerone puero ut eum quidem neutiquam relinquerem: | |
| 'τοὐμὸν ὄνειρον ἐμοί.' eadem omnia quasi collocuti essemus | |
| vidimus. non fuit faciendum aliter, meque ἐπιχρονία ἐποχὴ | |
| tua dubitatione liberavit. sed puto te accepisse de hac re epistu- | |
| lam scriptam accuratius. | 10 |
| Ego tabellarios postero die ad vos eram missurus; quos puto | 4.1 |
| ante venturos quam nostrum Saufeium, sed eum sine meis | |
| litteris ad te venire vix rectum erat. tu mihi, ut polliceris, de | 5.1 |
| Tulliola mea, id est de Dolabella, perscribes, de re publica, | |
| quam provideo in summis periculis, de censoribus, maximeque | |
| de signis, tabulis quid fiat, referaturne. Id. Oct. has dedi litteras, | |
| quo die, ut scribis, Caesar Placentiam legiones iiii. quaeso, | 5 |
| quid nobis futurum est? in arce Athenis statio mea nunc placet. |