| Kal. Oct. 50 (§4) Ephesi | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Cum instituissem ad te scribere calamumque sumpsissem, | 6.8.1.1 |
| Batonius e navi recta ad me venit domum Ephesi et epistulam | |
| tuam reddidit ii Kal. Oct. laetatus sum felicitate navigationis | |
| tuae, opportunitate Piliae, etiam hercule sermone eiusdem de | |
| coniugio Tulliae meae. Batonius autem meros terrores ad me | 2.1 |
| attulit Caesarianos, cum Lepta etiam plura locutus est, spero | |
| falsa sed certe horribilia: exercitum nullo modo dimissurum, | |
| cum illo praetores designatos <tris>, Cassium tribunum pl., | |
| Lentulum consulem facere, Pompeio in animo esse urbem | 5 |
| relinquere. sed heus tu, num quid moleste fers de illo qui se | 3.1 |
| solet anteferre patruo sororis tuae fili? at a quibus victus! | |
| Sed ad rem. nos etesiae vehementissimi tardarunt; detraxit xx | 4.1 |
| ipsos dies etiam aphractus Rhodi. Kal. Oct. Epheso conscen- | |
| dentes hanc epistulam dedimus L. Tarquitio simul e portu | |
| egredienti sed expeditius naviganti. nos Rhodiorum aphractis | |
| ceterisque longis navibus tranquillitates aucupaturi eramus; ita | 5 |
| tamen properabamus ut non posset magis. | |
| De raudusculo Puteolano gratum. nunc velim dispicias res | 5.1 |
| Romanas, videas quid nobis de triumpho cogitandum putes, | |
| ad quem amici me vocant. ego, nisi Bibulus, qui dum unus | |
| hostis in Syria fuit pedem porta non plus extulit quam <consul> | |
| domo sua, adniteretur de triumpho, aequo essem animo; nunc | 5 |
| vero 'αἰσχρὸν σιωπᾶν'. sed explora rem totam, ut quo die | |
| congressi erimus consilium capere possimus. | |
| Sat multa, qui et properarem et ei litteras darem qui aut | |
| mecum aut paulo ante venturus esset. Cicero tibi plurimam | |
| salutem dicit, tu dices utriusque nostrum verbis et Piliae tuae | 10 |
| et filiae. |