| Quint. 50 Tarsi(?) | |
| CICERO <ATTICO SAL.> | |
| Quintus filius pie sane (me quidem certe multum hortante, sed | 6.7.1.1 |
| currentem) animum patris sui sorori tuae reconciliavit. eum | |
| valde etiam tuae litterae excitarunt. quid quaeris? confido rem | |
| ut volumus esse. | |
| Bis ad te antea scripsi de re mea familiari, si modo tibi | 5 |
| redditae litterae sunt, Graece ἐν αἰνιγμοῖς. scilicet nihil est | |
| movendum; sed tamen ἀφελῶς percontando <de> nominibus | |
| Milonis et ut expediat ut mihi receperit hortando aliquid aut | |
| proficies <aut certe perspicies>. | |
| Ego Laodiceae quaestorem Mescinium exspectare iussi, ut | 2.1 |
| confectas rationes lege Iulia apud duas civitates possim relin- | |
| quere. Rhodum volo puerorum causa, inde quam primum | |
| Athenas, etsi etesiae valde reflant; sed * * * plane volo his | |
| magistratibus, quorum voluntatem in supplicatione sum ex- | 5 |
| pertus. tu tamen mitte, quaeso, mihi obviam litteras num quid | |
| putes rei publicae nomine tardandum esse nobis. | |
| Tiro ad te dedisset litteras, nisi eum graviter aegrum Issi | |
| reliquissem; sed nuntiant melius esse. ego tamen angor; nihil | |
| enim illo adulescente castius, nihil diligentius. | 10 |