| c. iii Non. Sext. 50 Sidae | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Ego dum in provincia omnibus rebus Appium orno, subito | 6.6.1.1 |
| sum factus accusatoris eius socer. 'id quidem' inquis 'di | |
| adprobent!'. ita velim, teque ita cupere certo scio. sed crede | |
| mihi, nihil minus putaram ego, qui de Ti. Nerone, qui | |
| mecum egerat, certos homines ad mulieres miseram; qui | 5 |
| Romam venerunt factis sponsalibus. sed hoc spero melius. | |
| mulieres quidem valde intellego delectari obsequio et comitate | |
| adulescentis. cetera noli ἐξακανθίζειν. | |
| Sed heus tu, πυροὺς εἰς δῆμον Athenis? placet hoc tibi? etsi | 2.1 |
| non impediebant mei certe libri; non enim ista largitio fuit in | |
| civis sed in hospites liberalitas. me tamen de Academiae προπύλῳ | |
| iubes cogitare, cum iam Appius de Eleusine non cogitet? | |
| De Hortensio te certo scio dolere. equidem excrucior; | 5 |
| decreram enim valde cum eo familiariter vivere. | |
| Nos provinciae praefecimus Coelium. 'puerum' inquies 'et | 3.1 |
| fortasse fatuum et non gravem et non continentem.' adsentior; | |
| fieri non potuit aliter. nam quas multo ante tuas acceperam | |
| litteras in quibus ἐπέχειν te scripseras quid esset mihi facien- | |
| dum de relinquendo, eae me pungebant. videbam enim quae | 5 |
| tibi essent ἐποχῆς causae, et erant eaedem mihi. puero traderem? | |
| <id rei publicae non utile.> fratri autem? illud non utile nobis. | |
| nam praeter fratrem nemo erat quem sine contumelia quaestori, | |
| nobili praesertim, anteferrem. tamen, dum impendere Parthi | |
| videbantur, statueram fratrem relinquere, aut etiam rei publicae | 10 |
| causa contra senatus consultum ipse remanere; qui postea quam | |
| incredibili felicitate discesserunt, sublata dubitatio est. videbam | |
| sermones: 'hui, fratrem reliquit! num est hoc non plus annum | |
| obtinere provinciam? quid quod senatus eos voluit praeesse | |
| provinciis qui non praefuissent? at hic triennium.' | 15 |
| Ergo haec ad populum: quid quae tecum? numquam essem | 4.1 |
| sine cura, si quid iracundius aut contumeliosius aut neglegen- | |
| tius, quae fert vita hominum. quid si quid filius puer et puer | |
| bene sibi fidens? qui esset dolor? quem pater non dimittebat | |
| teque id censere moleste ferebat. at nunc Coelius non dico | 5 |
| equidem 'quod egerit', sed tamen multo minus laboro. adde | |
| illud. Pompeius, eo robore vir, iis radicibus, Q. Cassium sine | |
| sorte delegit, Caesar Antonium: ego sorte datum offenderem, | |
| ut etiam inquireret in eum quem reliquissem? hoc melius, et | |
| huius rei plura exempla, senectuti quidem nostrae profecto | 10 |
| aptius. at te apud eum, di boni, quanta in gratia posui! eique | |
| legi litteras non tuas sed librari tui. | |
| Amicorum litterae me ad triumphum vocant, rem a nobis, | |
| ut ego arbitror, propter hanc παλιγγενεσίαν nostram non | |
| neglegendam. qua re tu quoque, mi Attice, incipe id cupere, | 15 |
| quo nos minus inepti videamur. |