| iii aut prid. Id. Febr. 49 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Cum dedissem ad te litteras tristis et metuo ne veras de | 7.25.1.1 |
| Lucreti ad Cassium litteris Capua missis, Cephalio venit a | |
| vobis; attulit etiam a te litteras hilariores nec tamen firmas, | |
| ut soles. omnia facilius credere possum quam quod scribitis, | |
| Pompeium exercitum <firmum> habere. nemo huc ita adfert | 5 |
| omniaque quae nolim. o rem miseram! malas causas semper | |
| obtinuit, in optima concidit. quid dicam nisi illud eum scisse | |
| (neque enim erat difficile), hoc nescisse? erat enim ars difficilis | |
| recte rem publicam regere. sed iam iamque omnia sciemus et | |
| scribemus ad te statim. | 10 |