| Id. Febr.(?) 49 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Non venit idem usu mihi quod tu tibi scribis, 'quotiens | 7.26.1.1 |
| exorior'; ego enim nunc <primum> paulum exorior, et maxime | |
| quidem iis litteris quae Roma adferuntur de Domitio, de | |
| Picentium cohortibus. omnia erant facta hoc biduo laetiora. | |
| itaque fuga quae parabatur repressa est. Caesaris interdicta, | 5 |
| 'si te secundo lumine hic offendero . . . ', respuuntur; bona | |
| de Domitio, praeclara de Afranio fama est. | |
| Quod me amicissime admones ut me integrum quoad | 2.1 |
| possim servem, gratum est; quod addis, ne propensior ad | |
| turpem causam videar, certe videri possum. ego me ducem | |
| in civili bello quoad de pace ageretur n<eg>avi esse, non quin | |
| rectum esset sed quia, quod multo rectius fuit, id mihi | 5 |
| fraudem tulit. plane eum cui noster alterum consulatum | |
| deferret et triumphum (at quibus verbis! 'pro tuis rebus | |
| gestis amplissimis') inimicum habere nolueram. ego scio et | |
| quem metuam et quam ob rem. sin erit bellum, ut video fore, | |
| partes meae non desiderabuntur. | 10 |
| De HS xx Terentia tibi rescripsit. Dionysio, dum existi- | 3.1 |
| mabam vagos nos fore, nolui molestus esse; tibi autem crebro | |
| ad me scribenti de eius officio nihil rescripsi, quod diem ex | |
| die exspectabam ut statuerem quid esset faciendum. nunc, | |
| ut video, pueri certe in Formiano videntur hiematuri. et | 5 |
| ego? nescio. si enim erit bellum, cum Pompeio esse constitui. | |
| quod habebo certi, faciam ut scias. ego bellum foedissimum | |
| futurum puto, nisi qui, ut tu sc<rib>is, Parthicus casus | |
| exstiterit. |