| xv vel xiv Kal. Mart. 49 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Cum ad te litteras dedissem, redditae mihi litterae sunt a | 8.1.1.1 |
| Pompeio: cetera de rebus in Piceno gestis quas ad se Vibullius | |
| scripsisset, de dilectu Domiti, quae sunt vobis nota, nec tam | |
| laeta erant in iis litteris quam ad me Philotimus <scrips>erat. | |
| ipsam tibi epistulam misissem sed iam subito fratris puer | 5 |
| proficiscebatur; cras igitur mittam. sed in ea Pompei epistula | |
| erat in extremo ipsius manu 'tu censeo Luceriam venias; | |
| nusquam eris tutius'. id ego in eam partem accepi, haec oppida | |
| atque oram maritimam illum pro relicto habere, nec sum | |
| miratus eum qui caput ipsum reliquisset reliquis membris | 10 |
| non parcere. ei statim rescripsi, hominemque certum misi | 2.1 |
| de comitibus meis, <me> non quaerere ubi tutissimo essem; | |
| si me vellet sua aut rei publicae causa Luceriam venire, statim | |
| esse venturum; hortatusque sum ut oram maritimam retineret, | |
| si rem frumentariam sibi ex provinciis suppeditari vellet. | 5 |
| hoc me frustra scribere videbam; sed uti in urbe retinenda | |
| tunc, sic nunc in Italia non reliquenda testificabar sententiam | |
| meam. sic enim parari video, ut Luceriam omnes copiae con- | |
| trahantur et ne is quidem locus <sit> stabilis sed ex eo ipso, si | |
| urgeamur, paretur fuga; quo minus mirere si invitus in eam | 3.1 |
| causam descendo in qua neque pacis neque victoriae ratio | |
| quaesita sit umquam sed semper flagitiosae et calamitosae | |
| fugae. eundum, ut quemcumque fors tulerit casum subeam | |
| potius cum iis qui dicuntur esse boni quam videar a bonis | 5 |
| dissentire. etsi prope diem video bonorum, id est lautorum | |
| et locupletum, urbem refertam fore, municipiis vero his | |
| relictis refertissimam; quo ego in numero essem, si hos lictores | |
| molestissimos non haberem, nec me M'. Lepidi, L. Vulcati, | |
| Ser. Sulpici comitum paeniteret, quorum nemo nec stultior | 10 |
| est quam L. Domitius nec inconstantior quam Ap. Claudius. | |
| unus Pompeius me movet, beneficio non auctoritate; quam | 4.1 |
| enim ille habeat auctoritatem in hac causa? qui, cum omnes | |
| Caesarem metuebamus, ipse eum diligebat, postquam ipse | |
| metuere coepit, putat omnis hostis illi esse oportere. ibimus | |
| tamen Luceriam, nec eum fortasse delectabit noster adventus; | 5 |
| dissimulare enim non potero mihi quae adhuc acta sint | |
| displicere. | |
| Ego si somnum capere possem, tam longis te epistulis non | |
| obtunderem. tu, si tibi eadem causa est, me remunerere sane | |
| velim. | 10 |