| xiii Kal. Mart. 49 (§4) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Mihi vero omnia grata, et quod scripsisti ad me quae audieras | 8.2.1.1 |
| et quod non credi<di>sti quae digna diligentia mea non erant | |
| et quod monuisti quod sentiebas. ego ad Caesarem unas | |
| Capua litteras dedi, quibus ad ea rescripsi quae mecum ille | |
| de gladiatoribus suis egerat, brevis sed benevolentiam signifi- | 5 |
| cantis, non modo sine contumelia sed etiam cum maxima | |
| laude Pompei; id enim illa sententia postulabat qua illum ad | |
| concordiam hortabar. eas si quo ille misit, in publico proponat | |
| velim. alteras eodem die dedi quo has ad te; non potui non | |
| dare, cum et ipse ad me scripsisset et Balbus. earum exemplum | 2.1 |
| ad te misi. nihil arbitror fore quod reprehendas; si qua erunt, | |
| doce me quo modo μέμψιν effugere possim. 'nihil' inquies | |
| 'omnino scripseris.' qui magis effugiam eos qui volent fingere? | |
| verum tamen ita faciam, quoad fieri poterit. | 5 |
| Nam quod me hortaris ad memoriam factorum, dictorum | |
| scriptorum etiam meorum, facis amice tu quidem mihique | |
| gratissimum, sed mihi videris aliud tu honestum meque | |
| dignum in hac causa iudicare atque ego existimem. mihi enim | |
| nihil ulla in gente umquam ab ullo auctore rei publicae ac | 10 |
| duce turpius factum esse videtur quam a nostro amico factum | |
| est, cuius ego vicem doleo; qui urbem reliquit, id est patriam, | |
| pro qua et in qua mori praeclarum fuit. ignorare mihi videris | 3.1 |
| haec quanta sit clades; es enim etiam nunc domi tuae, sed invitis | |
| perditissimis hominibus esse diutius non potes. hoc miserius, | |
| hoc turpius quicquam? vagamur egentes cum coniugibus et | |
| liberis; in unius hominis quotannis periculose aegrotantis | 5 |
| anima positas omnis nostras spes habemus, <non> expulsi sed | |
| evocati ex patria; quam non servandam ad reditum nostrum | |
| sed diripiendam et inflammandam reliquimus. ita multi nobis- | |
| cum sunt? non in suburbanis, non in hortis, non in ipsa | |
| <urbe>? et, si non sunt, non erunt? nos interea ne Capuae | 10 |
| quidem sed Luceriae, et oram quidem maritimam iam | |
| relinquemus, Afranium exspectabimus <et> Petreium; nam | |
| in Labieno parum est dignitatis. hic tu in me * * * illud | |
| desideras? nihil de me dico, alii viderint; hic quidem quae | |
| est * * * ? domi vestrae estis et eritis omnes boni. quis istic | 15 |
| se mihi non ostendit? quis nunc adest hoc bello (sic enim | |
| iam appellandum est)? Vibulli res gestae sunt adhuc maximae. | 4.1 |
| id ex Pompei litteris cognosces, in quibus animadvertito illum | |
| locum ubi erit διπλῆ: videbis de Gnaeo nostro ipse Vibullius | |
| quid existimet. quo igitur haec spectat oratio? ego pro Pompeio | |
| libenter emori possum, facio pluris omnium hominum | 5 |
| neminem; sed non ita uno in eo iudico spem de salute rei | |
| publicae. significas enim aliquanto secus quam solebas, ut | |
| etiam Italia, si ille cedat, putes cedendum; quod ego nec rei | |
| publicae puto esse utile nec liberis meis, praeterea neque | |
| rectum neque honestum. †sed cur† 'poterisne igitur videre | 10 |
| tyrannum?' quasi intersit audiam an videam, aut locupletior | |
| mihi sit quaerendus auctor quam Socrates, qui, cum xxx | |
| tyranni essent, pedem porta non extulit. est mihi praeterea | |
| praecipua causa manendi; de qua utinam aliquando tecum | |
| loquar! | 15 |
| Ego xiii Kal., cum eadem lucerna hanc epistulam scripsissem | |
| qua inflammaram tuam, Formiis ad Pompeium, si de pace | |
| ageretur, profecturus; si de bello, quid ero? |