noctu xii-xi Kal. Mart. 49 in Caleno
|
|
CICERO ATTICO SAL.
|
|
Maximis et miserrimis rebus perturbatus, cum coram tecum
|
8.3.1.1
|
mihi potestas deliberandi non esset, uti tamen tuo consilio
|
|
volui. deliberatio autem omnis haec est, si Pompeius Italia
|
|
excedat, quod eum facturum esse suspicor, quid mihi agendum
|
|
putes. et quo facilius consilium dare possis, quid in utramque
|
5
|
partem mihi in mentem veniat explicabo brevi.
|
|
Cum merita Pompei summa erga salutem meam familiari-
|
2.1
|
tasque quae mihi cum eo est, tum ipsa rei publicae causa me
|
|
adducit ut mihi vel consilium meum cum illius consilio
|
|
vel fortuna <cum fortuna> coniungenda esse videatur. accedit
|
|
illud: si maneo et illum comitatum optimorum et clarissi-
|
5
|
morum civium desero, cadendum est in unius potestatem;
|
|
qui etsi multis rebus significat se nobis esse amicum (et ut
|
|
esset a me est, tute scis, propter suspicionem huius impendentis
|
|
tempestatis multo ante provisum), tamen utrumque con-
|
|
siderandum est, et quanta fides ei sit habenda et, si maxime
|
10
|
exploratum sit eum nobis amicum fore, sitne viri fortis et
|
|
boni civis esse in ea urbe in qua cum summis honoribus
|
|
imperiisque usus sit, res maximas gesserit, sacerdotio sit
|
|
amplissimo praeditus, non futurus <sit qui fuerit>, subeun-
|
|
dumque periculum sit cum aliquo †fore dedecore, si quando
|
15
|
Pompeius rem publicam recuperarit. in hac parte haec sunt.
|
3.1
|
Vide nunc quae sint in altera. nihil actum est a Pompeio
|
|
nostro sapienter, nihil fortiter, addo etiam nihil ni<si> contra
|
|
consilium auctoritatemque meam. omitto illa vetera, quod
|
|
istum in rem publicam ille aluit, auxit, armavit, ille legibus
|
5
|
per vim et contra auspicia ferendis auctor, ille Galliae ul-
|
|
terioris adiunctor, ille gener, ille in <ad>optando P. Clodio
|
|
augur, ille restituendi mei quam retinendi studiosior, ille
|
|
provinciae propagator, ille absentis in omnibus adiutor, idem
|
|
etiam tertio consulatu, postquam esse defensor rei publicae
|
10
|
coepit, contendit ut decem tribuni pl. ferrent ut absentis ratio
|
|
haberetur, quod idem ipse sanxit lege quadam sua, Marcoque
|
|
Marcello consuli finienti provincias Gallias Kal. Mart. die
|
|
restitit—sed ut haec omittam, quid foedius, quid perturbatius
|
|
hoc ab urbe discessu sive potius turpissima in qua sum<us>
|
15
|
fuga? quae condicio non accipienda fuit potius quam relin-
|
|
quenda patria? malae condiciones erant, fateor, sed num quid
|
|
hoc peius?
|
|
At recuperabit rem publicam. quando? aut quid ad eam
|
4.1
|
spem est parati? non ager Picenus amissus? non patefactum
|
|
iter ad urbem? non pecunia omnis et publica et privata
|
|
adversario tradita? denique nulla causa, nullae vires, nulla
|
|
sedes quo concurrant qui rem publicam defensam velint.
|
5
|
Apulia delecta est, inanissima pars Italiae et ab impetu huius
|
|
belli remotissima; fuga et maritima opportunitas visa quaeri
|
|
desperatione. †invite cepit† Capuam, non quo munus illud
|
|
defugerem, sed sine * * * causa in qua nullus esset ordinum,
|
|
nullus apertus privatorum dolor, bonorum autem esset
|
10
|
aliquis sed hebes, ut solet, et, ut ipse sensissem, multitudo
|
|
et infimus quisque propensus in alteram partem, multi mu-
|
|
tationis rerum cupidi. dixi ipsi me nihil suscepturum sine
|
5.1
|
praesidio et sine pecunia. itaque habui nihil omnino negoti,
|
|
quod ab initio vidi nihil quaeri praeter fugam. eam si nunc
|
|
sequor, quanam? cum illo non; ad quem cum essem profectus,
|
|
cognovi in iis locis esse Caesarem, ut tuto Luceriam venire
|
5
|
non possem. infero mari nobis incerto cursu hieme maxima
|
|
navigandum est. age iam, cum fratre an sine eo cum filio an
|
|
quo modo? in utraque enim re summa difficultas erit, summus
|
|
animi dolor. qui autem illius impetus erit in nos absentis for-
|
|
tunasque nostras! acrior quam in ceterorum, quod putabit
|
10
|
fortasse in nobis violandis aliquid se habere populare. age iam,
|
|
has compedes, fascis, inquam, hos laureatos efferre ex Italia
|
|
quam molestum est! qui autem locus erit nobis tutus, ut
|
|
iam placatis utamur fluctibus, ante quam ad illum venerimus?
|
|
qua autem aut quo nihil scimus.
|
15
|
At si restitero et fuerit nobis in hac parte locus, idem fecero
|
6.1
|
quod in Cinnae dominatione <L.> Philippus, quod L. Flaccus,
|
|
quod Q. Mucius, quoquo modo ea res huic quidem cecidit;
|
|
qui tamen ita dicere solebat, se id fore videre quod factum
|
|
est sed malle quam armatum ad patriae moenia accedere.
|
5
|
aliter Thrasybulus, et fortasse melius; sed est certa quaedam
|
|
illa Muci ratio atque sententia, est illa etiam Philippi, et, cum
|
|
sit necesse, servire tempori et non amittere tempus cum sit
|
|
datum. sed in hoc ipso habent tamen idem fasces molestiam.
|
|
sit enim nobis amicus, quod incertum est, sed sit; deferet
|
10
|
triumphum. non accipere ne periculosum sit, <accipere>
|
|
invidiosum ad bonos. 'o rem' inquis 'difficilem et inexplica-
|
|
bilem!' atqui explicanda est; quid enim fieri potest? ac ne
|
|
me existimaris ad manendum esse propensiorem quod plura
|
|
in eam partem verba fecerim, potest fieri, quod fit in multis
|
15
|
quaestionibus, ut res verbosior haec fuerit, illa verior. quam
|
|
ob rem, ut maxima de re aequo animo deliberanti, ita mihi
|
|
des consilium velim. navis et in Caieta est parata nobis et
|
|
Brundisi.
|
|
Sed ecce nuntii scribente me haec ipsa noctu in Caleno,
|
7.1
|
ecce litterae Caesarem ad Corfinium, Domitium Corfini cum
|
|
firmo exercitu et pugnare cupiente. non puto etiam hoc
|
|
Gnaeum nostrum commissurum, ut Domitium relinquat;
|
|
etsi Brundisium Scipionem cum cohortibus duabus prae-
|
5
|
miserat, legionem Fausto conscriptam in Siciliam sibi placere
|
|
a consule duci scripserat ad consules. sed turpe Domitium
|
|
deserere erit implorantem eius auxilium. est quaedam spes,
|
|
mihi quidem non magna sed in his locis firma, Afranium in
|
|
Pyrenaeo cum Trebonio pugnasse, pulsum Trebonium,
|
10
|
etiam Fabium tuum transisse cum * cohortibus; summa
|
|
autem Afranium cum magnis copiis adventare. id si est, in
|
|
Italia fortasse manebitur. ego autem, cum esset incertum iter
|
|
Caesaris quod vel ad Capuam vel ad Luceriam iturus putabatur,
|
|
Leptam misi ad Pompeium <et> litteras; ipse, ne quo inciderem,
|
15
|
reverti Formias.
|
|
Haec te scire volui scripsique sedatiore animo quam proxime
|
|
scripseram, nullum meum iudicium interponens sed exquirens
|
|
tuum.
|
|