| viii Kal. Mart. 49 in Formiano | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Dionysius quidem tuus potius quam noster, cuius ego cum | 8.4.1.1 |
| satis cognossem mores tuo tamen potius stabam iudicio quam | |
| meo, ne tui quidem testimoni, quod ei saepe apud me dederas, | |
| veritus superbum se praebuit in fortuna quam putavit nostram | |
| fore; cuius fortunae nos, quantum humano consilio effici | 5 |
| poterit, motum ratione quadam gubernabimus. cui qui noster | |
| honos, quod obsequium, quae etiam ad ceteros contempti | |
| cuiusdam hominis commendatio defuit? ut meum iudicium | |
| reprehendi a Quinto fratre vulgoque ab omnibus mallem | |
| quam illum non efferrem laudibus, Ciceronesque nostros | 10 |
| meo potius labore subdoceri quam me alium magistrum | |
| quaerere; ad quem ego quas litteras, di immortales, miseram, | |
| quantum honoris significantis, quantum amoris! Dicaearchum | |
| mehercule aut Aristoxenum diceres arcessi, non unum | |
| hominem omnium loquacissimum et minime aptum ad | 15 |
| docendum. sed sit memoria bona: me dicet esse meliore. | 2.1 |
| quibus litteris ita respondit ut ego nemini cuius causam non | |
| reciperem. semper enim 'si potero', 'si ante suscepta causa | |
| non impediar'; numquam reo cuiquam tam humili, tam | |
| sordido, tam nocenti, tam alieno tam praecise negavi quam | 5 |
| hic mihi plane <sine> ulla exceptione praecidit. nihil cognovi | |
| ingratius; in quo vitio nihil mali non inest. sed de hoc nimis | |
| multa. | |
| Ego navem paravi. tuas litteras tamen exspecto, ut sciam | 3.1 |
| quid respondeant consultationi meae. | |
| Sulmone C. Atium Paelignum aperuisse Antonio portas, | 4.1 |
| cum essent cohortes quinque, Q. Lucretium inde fugisse | |
| scis, Gnaeum ire Brundisium, <Domitium> desertum. con- | |
| fecta res est. |