| CICERO ATTICO SAL. | |
| Cum ante lucem viii Kal. litteras ad te de Dionysio dedissem, | 8.5.1.1 |
| vesperi ad nos eodem die venit ipse Dionysius, auctoritate | |
| tua permotus, ut suspicor; quid enim putem aliud? etsi solet | |
| eum, cum aliquid furiose fecit, paenitere. numquam autem | |
| cerritior fuit quam in hoc negotio. nam quod ad te non | 5 |
| scripseram, postea audivi a tertio miliario tum eum isse | |
| 'πολλὰ μάτην κεράεσσιν ἐς ἠέρα θυμήναντα', multa, inquam, | |
| mala cum dixisset: suo capiti, ut aiunt. sed <vid>e meam | |
| mansuetudinem: conieceram in fasciculum una cum tua | |
| vehementem ad illum epistulam; hanc ad me referri volo, | 10 |
| nec ullam ob aliam causam Pollicem servum a pedibus meis | |
| Romam misi. eo autem ad te scripsi ut, si tibi forte reddita | |
| esset, mihi curares referendam, ne in illius manus perveniret. | |
| Novi si quid esset scripsissem. pendeo animi exspectatione | 2.1 |
| Corfiniensi, [in] qua de salute rei publicae decernetur. | |
| Tu fasciculum qui est 'M'. Curio' inscriptus velim cures | |
| ad eum perferendum Tironemque Curio commendes et ut | |
| det ei si quid opus erit in sumptum roges. | 5 |