| x Kal. Mart. 49 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Obsignata iam ista epistula quam de nocte daturus eram, | 8.6.1.1 |
| sicut dedi (nam eam vesperi scripseram), C. Sosius praetor | |
| in Formianum venit ad M'. Lepidum, vicinum nostrum, | |
| cuius quaestor fuit. Pompei litterarum ad consules exemplum | |
| attulit: | 5 |
| Litterae mihi a L. Domitio a. d. xiii Kal. Mart. adlatae sunt; | 2.1 |
| earum exemplum infra scripsi. nunc, ut ego non scribam, tua | |
| sponte te intellegere scio quanti rei publicae in<tersit> omnis copias | |
| in unum locum primo quoque tempore convenire. tu, si tibi | |
| videbitur, dabis operam ut quam primum ad nos venias, praesidi | 5 |
| Capuae quantum constitueris satis esse relinquas. | |
| Deinde supposuit exemplum epistulae Domiti quod ego | 3.1 |
| ad te pridie miseram. di immortales, qui me horror perfudit! | |
| quam sum sollicitus quidnam futurum sit! hoc tamen spero, | |
| magnum nomen imperatoris fore, magnum in adventu | |
| terrorem. spero etiam, quoniam adhuc nihil nobis obfuit nisi | 5 |
| timiditas et neglegentia, hoc quod cum fortiter et diligenter | |
| tum etiam mehercule * * * . | |
| * * * modo enim audivi quartanam a te discessisse; moriar | 4.1 |
| si magis gauderem si id mihi accidisset. Piliae dic non esse | |
| aequum eam diutius habere nec id esse vestrae concordiae. | |
| Tironem nostrum ab altera relictum audio. sed eum video | 5.1 |
| in sumptum ab aliis mutuatum; ego autem Curium nostrum si | |
| quid opus esset rogaram. malo Tironis verecundiam in culpa | |
| esse quam illiberalitatem Curi. |