| ix Kal. Mart. 49 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Vnum etiam restat amico nostro ad omne dedecus, ut Domitio | 8.7.1.1 |
| non subveniat. 'at nemo dubitat quin subsidio venturus sit.' | |
| ego non puto. 'deseret igitur talem civem et eos <quos> una | |
| sci<t e>sse, cum habeat praesertim xx ipse cohortis, xxx | |
| Domitius?' nisi me omnia fallunt, deseret. incredibiliter | 5 |
| pertimuit, nihil spectat nisi fugam; cui tu (video enim quid | |
| sentias) me comitem putas debere esse. ego vero quem fugiam | 2.1 |
| habeo, quem sequar non habeo. quod enim tu meum laudas | |
| et memorandum dicis, malle quod dixerim me cum Pompeio | |
| vinci quam cum istis vincere, ego vero malo, sed cum illo Pom- | |
| peio qui tum erat aut qui mihi esse videbatur; cum hoc vero qui | 5 |
| ante fugit quam scit aut quem fugiat aut quo, qui nostra | |
| tradidit, qui patriam reliquit, Italiam relinquit, si malui, con- | |
| tigit: victus sum. quod superest, nec ista videre possum, | |
| quae numquam timui ne viderem, nec mehercule istum, | |
| propter quem mihi non modo meis sed memet ipso carendum | 10 |
| est. | |
| Ad Philotimum scripsi de viatico sive a Moneta (nemo | 3.1 |
| enim solvit) sive ab Oppiis, tuis contubernalibus. cetera | |
| apposita tibi mandabo. |