| vii Kal. Mart. 49 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| O rem turpem et ea re miseram! sic enim sentio, id demum | 8.8.1.1 |
| aut potius id solum esse miserum quod turpe sit. aluerat | |
| Caesarem, eundem repente timere coeperat, condicionem | |
| pacis nullam probarat, nihil ad bellum pararat, urbem re- | |
| liquerat, Picenum <a>miserat culpa, in Apuliam se compegerat, | 5 |
| ibat in Graeciam, omnis nos ἀπροσφωνήτους, expertis sui | |
| tanti, tam inusitati consili relinquebat. ecce subito litterae | 2.1 |
| Domiti ad illum, ipsius ad consules! fulsisse mihi videbatur | |
| τὸ καλὸν ad oculos eius, et exclamasse ille vir qui esse debuit | |
| 'πρὸς ταῦθ’ ὅ τι χρὴ καὶ παλαμάσθων | |
| καὶ πάντ’ ἐπ’ ἐμοὶ τεκταινέσθων· | 5 |
| τὸ γὰρ εὖ μετ’ ἐμοῦ.' | |
| at ille tibi πολλὰ χαίρειν τῷ καλῷ dicens pergit Brundisium. | |
| Domitium autem aiunt re audita et eos qui una essent se | |
| tradidisse. o rem lugubrem! itaque intercludor dolore quo | |
| minus ad te plura scribam; tuas litteras exspecto. | 10 |