| iv aut iii Kal. Apr. 49 Formiis Arpinum iter faciens | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Epistulam meam quod pervulgatam scribis esse non fero | 8.9.1.1 |
| moleste, quin etiam ipse multis dedi describendam; ea enim | |
| et acciderunt iam et impendent ut testatum esse velim de | |
| pace quid senserim. cum autem ad eam hortarer eum prae- | |
| sertim hominem, non videbar ullo modo facilius moturus | 5 |
| quam si id quod eum hortarer convenire eius sapientiae | |
| dicerem. eam si admirabilem dixi cum eum ad salutem | |
| patriae hortabar, non sum veritus ne viderer adsentari, cui | |
| tali in re libenter me ad pedes abiecissem. qua autem est | |
| 'aliquid impertias temporis', non est de pace sed de me ipso | 10 |
| et de meo officio ut aliquid cogitet. nam quod testificor me | |
| expertem belli fuisse, etsi id re perspectum est, tamen eo | |
| scripsi quo in suadendo plus auctoritatis haberem; eodemque | |
| pertinet quod causam eius probo. | |
| Sed quid haec nunc? utinam aliquid profectum esset! ne | 2.1 |
| ego istas litteras in contione recitari velim, si quidem ille | |
| ipse ad eundem scribens in publico proposuit epistulam illam | |
| in qua est 'pro tuis rebus gestis amplissimis' (amplioribusne | |
| quam suis, quam Africani? ita tempus ferebat), si quidem | 5 |
| etiam vos duo tales ad quintum miliarium, quo nunc ipsum | |
| unde se recipienti, quid agenti, quid acturo? quanto autem | |
| ferocius ille causae suae confidet, cum vos, cum vestri similis | |
| non modo frequentis sed laeto vultu gratulantis viderit! | |
| 'num igitur peccamus?' minime vos quidem; sed tamen | 10 |
| signa conturbantur quibus voluntas a simulatione distingui | |
| posset. quae vero senatus consulta video? sed apertius quam | |
| proposueram. | |
| Ego Arpini volo esse prid. Kal., deinde circum villulas | 3.1 |
| nostras errare, quas visurum me postea desperavi. |