| v Kal. Mart. 49 (§2) in Formiano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Εὐγενῆ tua consilia et tamen pro temporibus non incauta | 8.9a.1.1 |
| mihi valde probantur. Lepido quidem (nam fere συνδιημε- | |
| ρεύομεν, quod gratissimum illi est) numquam placuit ex | |
| Italia exire, Tullo multo minus; crebro enim illius litterae | |
| ab aliis ad nos commeant. sed me illorum sententiae minus | 5 |
| movebant; minus multa dederant illi rei publicae pignora. | |
| tua mehercule auctoritas vehementer movet; adfert enim | |
| et reliqui temporis recuperandi rationem et praesentis tuendi. | |
| sed obsecro te, quid hoc miserius quam alterum plausus in | |
| foedissima causa quaerere, alterum offensiones in optima? | 10 |
| alterum existimari conservatorem inimicorum, alterum de- | |
| sertorem amicorum? et mehercule quamvis amemus Gnaeum | |
| nostrum, ut et facimus et debemus, tamen hoc, quod talibus | |
| viris non subvenit, laudare non possum. nam sive timuit, | |
| quid ignavius? sive, ut quidam putant, meliorem suam | 15 |
| causam illorum caede fore putavit, quid iniustius? sed haec | |
| omittamus; augemus enim dolorem retractando. | |
| vi Kal. vesperi Balbus minor ad me venit occulta via | 2.1 |
| currens ad Lentulum consulem missu Caesaris cum litteris, | |
| cum mandatis, cum promissione provinciae, Romam ut re- | |
| deat; cui persuaderi posse non arbitror, [ni]si erit conventus. | |
| idem aiebat nihil malle Caesarem quam ut Pompeium ad- | 5 |
| sequeretur (id credo) et rediret in gratiam (id non credo, et | |
| metuo ne omnis haec clementia ad unam illam crudelitatem | |
| colligatur). Balbus quidem maior ad me scribit nihil malle | |
| Caesarem quam principe Pompeio sine metu vivere. tu, puto, | |
| hoc credis. sed cum haec scribebam v Kal., Pompeius iam | 10 |
| Brundisium venisse poterat; expeditus enim antecesserat | |
| legiones xi <Kal.> Luceria. sed hoc τέρας horribili vigilantia, | |
| celeritate, diligentia est. plane quid futurum sit nescio. |