| vi Kal. Mart. 49 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Dionysius cum ad me praeter opinionem meam venisset, | 8.10.1.1 |
| locutus sum cum eo liberalissime; tempora exposui, rogavi | |
| ut diceret quid haberet in animo; me nihil ab eo ipso invito | |
| contendere. respondit se quod in nummis haberet nescire quo | |
| loci esset; alios non solvere, aliorum diem nondum esse. | 5 |
| dixit etiam alia quaedam de servulis suis qua re nobiscum | |
| esse non posset. morem gessi. dimisi a me, ut magistrum | |
| Ciceronum non libenter, ut hominem ingratum non invitus. | |
| volui te scire, et quid ego de eius facto iudicarem. |