| iii Kal. Mart. 49 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Quod me magno animi motu perturbatum putas, sum | 8.11.1.1 |
| equidem, sed non tam magno quam tibi fortasse videor; | |
| levatur enim omnis cura cum aut constitit consilium aut | |
| cogitando nihil explicatur. lamentari autem licet illud quidem | |
| totos dies; sed vereor ne, nihil cum proficiam, etiam dedecori | 5 |
| sim studiis ac litteris nostris. consumo igitur omne tempus | |
| considerans quanta vis sit illius viri quem nostris <libris> | |
| satis diligenter, ut tibi quidem videmur, expressimus. tenesne | |
| igitur moderatorem illum rei publicae quo referre velimus | |
| omnia? nam sic quinto, ut opinor, in libro loquitur Scipio: | 10 |
| 'ut enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori | |
| victoria, sic huic moderatori rei publicae beata civium vita | |
| proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, | |
| virtute honesta sit; huius enim operis maximi inter homines | |
| atque optimi illum esse perfectorem volo'. hoc Gnaeus | 2.1 |
| noster cum antea numquam tum in hac causa minime | |
| cogitavit. dominatio quaesita ab utroque est, non id actum, | |
| beata et honesta civitas ut esset. nec vero ille urbem reliquit | |
| quod eam tueri non posset nec Italiam quod ea pelleretur, | 5 |
| sed hoc a primo cogitavit, omnis terras, omnia maria movere, | |
| reges barbaros incitare, gentis feras in Italiam armatas | |
| adducere, exercitus conficere maximos. genus illud Sullani | |
| regni iam pridem appetitur, multis qui una sunt cupientibus. | |
| an censes nihil inter eos convenire, nullam pactionem fieri | 10 |
| potuisse? hodie potest. sed neutri σκοπὸς est ille, ut nos | |
| beati simus; uterque regnare vult. | |
| Haec a te invitatus breviter exposui; voluisti enim me | 3.1 |
| quid de his malis sentirem ostendere. προθεσπίζω igitur, | |
| noster Attice, non hariolans, ut illa cui nemo credidit, sed | |
| coniectura prospiciens: 'iamque mari magno . . . '; non | |
| multo, inquam, secus possum vaticinari; tanta malorum im- | 5 |
| pendet Ἰλιάς. atque hoc nostra gravior est causa qui domi | |
| sumus quam illorum qui una transierunt, quod illi [qui] | |
| alterum metuunt, nos utrumque. cur igitur, inquis, re- | 4.1 |
| mansimus? vel tibi paruimus vel non occurrimus vel hoc | |
| fuit rectius. conculcari, inquam, miseram Italiam videbis | |
| proxima aestate <aut alterius> aut utriusque [in] mancipiis | |
| ex omni genere collectis, nec tam <singulorum proscr>iptio | 5 |
| pertimescenda, quae Luceriae multis sermonibus denuntiata | |
| esse dicitur, quam universae interitus; tantas in confligendo | |
| utriusque viris video futuras. habes coniecturam meam. tu | |
| autem consolationis fortasse aliquid exspectasti. nihil invenio; | |
| nihil fieri potest miserius, nihil perditius, nihil foedius. | 10 |
| Quod quaeris quid Caesar ad me scrips<er>it, quod saepe, | 5.1 |
| gratissimum sibi esse quod quierim, oratque in eo ut per- | |
| severem. Balbus minor haec eadem mandata. iter autem erat | |
| eius ad Lentulum consulem cum litteris Caesaris prae- | |
| miorumque promissis si Romam revertisset. verum cum | 5 |
| habeo rationem dierum, ante puto tramissurum quam | |
| potuerit conveniri. | |
| Epistularum Pompei duarum quas ad me misit negle- | 6.1 |
| gentiam meamque in rescribendo diligentiam volui tibi | |
| notam esse. earum exempla ad te misi. | |
| Caesaris hic per Apuliam ad Brundisium cursus quid efficiat | 7.1 |
| exspecto. utinam aliquid simile Parthicis rebus! simul aliquid | |
| audiero, scribam ad te. tu ad me velim bonorum sermones; | |
| Romae frequentes esse dicuntur. scio equidem te in publicum | |
| non prodire, sed tamen audire te multa necesse est. | 5 |
| Memini librum tibi adferri a Demetrio Magnete ad te | |
| missum περὶ ὁμονοίας. eum mihi velim mittas. vides quam | |
| causam mediter. |