| iii Kal. Mart. 49 (§4) in Formiano | |
| M. CICERO IMP. S. D. CN. MAGNO PROCOS. | |
| Cum ad te litteras misissem quae tibi Canusi redditae sunt, | 8.11d.1.1 |
| suspicionem nullam habebam te rei publicae causa mare | |
| transiturum, eramque in spe magna fore ut in Italia possemus | |
| aut concordiam constituere, qua mihi nihil utilius videbatur, | |
| aut rem publicam summa cum dignitate defendere. inter- | 5 |
| im nondum meis litteris ad te perlatis ex iis mandatis quae | |
| D. Laelio ad consules dederas certior tui consili factus non | |
| exspectavi dum mihi a te litterae redderentur, confestimque | |
| cum Quinto fratre et cum liberis nostris iter ad te in Apuliam | |
| facere coepi. cum Teanum Sidicinum venissem, C. Messius, | 2.1 |
| familiaris tuus, mihi dixit aliique complures Caesarem iter | |
| habere Capuam et eo ipso die mansurum esse Aeserniae. | |
| sane sum commotus quod, si ita esset, non modo iter meum | |
| interclusum sed me ipsum plane exceptum putabam. itaque | 5 |
| tum Cales processi, ut ibi potissimum consisterem, dum cer- | |
| tum nobis ab Aesernia de eo quod audieram referretur. | |
| At mihi, cum Calibus essem, adfertur litterarum tuarum | 3.1 |
| exemplum quas tu ad Lentulum consulem misisses. hae scriptae | |
| sic erant, litteras tibi a L. Domitio a. d. xiii Kal. Mart. adlatas | |
| esse, earumque exemplum subscripseras; magnique interesse | |
| rei publicae scripseras omnis copias primo quoque tempore | 5 |
| in unum locum convenire, et ut praesidio quod satis esset | |
| Capuae relinqueret. his ego litteris lectis in eadem opinione | |
| fui qua reliqui omnes, te cum omnibus copiis ad Corfinium | |
| esse venturum; quo mihi, cum Caesar ad oppidum castra | |
| haberet, tutum iter esse non arbitrabar. | 10 |
| Cum res in summa exspectatione esset, utrumque simul | |
| audivimus, et quae Corfini acta essent et te iter Brundisium | |
| facere coepisse; cumque nec mihi nec fratri meo dubium | |
| esset quin Brundisium contenderemus, a multis qui e Samnio | |
| Apuliaque veniebant admoniti sumus ut caveremus ne ex- | 15 |
| ciperemur a Caesare, quod is in eadem loca quae nos pete- | |
| bamus profectus celerius etiam quam nos possemus eo quo | |
| intenderet venturus esset. quod cum ita esset, nec mihi nec | |
| fratri meo nec cuiquam amicorum placuit committere ut | |
| temeritas nostra non solum nobis sed etiam rei publicae | 20 |
| noceret cum praesertim non dubitaremus quin, si etiam | |
| tutum nobis iter fuisset, te tamen iam consequi non possemus. | |
| Interim accepimus tuas litteras Canusio a. d. x Kal. Mart. | 4.1 |
| datas, quibus nos hortaris ut celerius Brundisium veniamus. | |
| quas cum accepissemus a. d. iii Kal. Mart., non dubita- | |
| bamus quin tu iam Brundisium pervenisses, nobisque iter | |
| illud omnino interclusum videbamus neque minus nos esse | 5 |
| captos quam qui Corfini fuissent; neque enim eos solos ar- | |
| bitrabamur capi qui in armatorum manus incidissent sed eos | |
| nihilo minus qui regionibus exclusi intra praesidia atque intra | |
| arma aliena venissent. | |
| Quod cum ita sit, maxime vellem primum semper tecum | 5.1 |
| fuissem, quod quidem tibi ostenderam cum a me Capuam | |
| reiciebam; quod feci non vitandi oneris causa sed quod vide- | |
| bam teneri illam urbem sine exercitu non posse, accidere | |
| autem mihi nolebam quod doleo viris fortissimis accidisse. | 5 |
| quoniam autem tecum ut essem non contigit, utinam tui consili | |
| certior factus essem! nam suspicione adsequi non potui, quod | |
| omnia prius arbitratus sum fore quam ut haec rei publicae | |
| causa in Italia non posset duce te consistere. neque vero nunc | |
| consilium tuum reprehendo, sed fortunam rei publicae | 10 |
| lugeo; nec, si ego quid tu secutus sis non perspicio, idcirco | |
| minus existimo te nihil nisi summa ratione fecisse. | |
| Mea quae semper fuerit sententia primum de pace vel | 6.1 |
| iniqua condicione retinenda, deinde de urbe (nam de Italia | |
| quidem nihil mihi umquam ostenderas), meminisse te ar- | |
| bitror. sed mihi non sumo ut meum consilium valere de- | |
| buerit; secutus sum tuum, neque id rei publicae causa, de | 5 |
| qua desperavi, quae et nunc adflicta est nec excitari sine | |
| civili perniciosissimo bello potest, sed te quaerebam, tecum | |
| esse cupiebam, neque eius rei facultatem, si qua erit, | |
| praetermittam. | |
| Ego me in hac omni causa facile intellegebam pugnandi | 7.1 |
| cupidis hominibus non satis facere. primum enim prae me | |
| tuli me nihil malle quam pacem, non quin eadem timerem | |
| quae illi sed ea bello civili leviora ducebam. deinde suscepto | |
| bello, cum pacis condiciones ad te adferri a teque ad ea<s> | 5 |
| honorifice et large responderi viderem, duxi meam rationem; | |
| quam tibi facile me probaturum pro tuo in me beneficio | |
| arbitrabar. memineram me esse unum qui pro meis maximis | |
| in rem publicam meritis supplicia miserrima et crudelissima | |
| pertulissem, me esse unum qui, si offendissem eius animum | 10 |
| cui tum cum iam in armis essemus consulatus tamen alter et | |
| triumphus amplissimus deferebatur, subicerer isdem proeliis, | |
| ut mea persona semper ad improborum civium impetus | |
| aliquid videretur habere populare. atque haec non ego prius | |
| sum suspicatus quam mihi palam denuntiata sunt, neque ea | 15 |
| tam pertimui, si subeunda essent, quam declinanda putavi, | |
| si honeste vitare possem. | |
| Quam ob rem illius temporis, dum in spe pax fuit, rationem | 8.1 |
| nostram vides, reliqui facultatem res ademit. iis autem quibus | |
| non satis facio facile respondeo; neque enim ego amicior | |
| C. Caesari umquam fui quam illi neque illi amiciores rei | |
| publicae quam ego. hoc inter me et illos interest, quod, | 5 |
| cum et illi cives optimi sint et ego ab ista laude non absim, | |
| ego condicionibus, quod idem te intellexeram velle, illi | |
| armis disceptari maluerunt; quae quoniam ratio vicit, perficiam | |
| profecto ut neque res publica civis a me animum neque tu | |
| amici desideres. | 10 |