| prid. Kal. Mart. 49 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Mihi molestior <lippitudo> erat etiam quam ante fuerat; | 8.12.1.1 |
| dictare tamen hanc epistulam malui quam Gallo Fabio | |
| amantissimo utriusque nostrum nihil ad te litterarum dare. | |
| nam pridie quidem, quoquo modo potueram, scripseram | |
| ipse eas litteras quarum vaticinationem falsam esse cupio. | 5 |
| huius autem epistulae non solum ea causa est, ut ne quis a me | |
| dies intermittatur quin dem ad te litteras, sed etiam haec iustior, | |
| ut a te impetrarem ut sumeres aliquid temporis †quo tibi | |
| quia perexiguo tempore† opus est. explicari mihi tuum | |
| consilium plane volo, ut penitus intellegam. | 10 |
| Omnia sunt integra nobis; nihil praetermissum est quod | 2.1 |
| non habeat sapientem excusationem, non modo probabilem. | |
| nam certe neque tum peccavi cum imperatam iam Capuam | |
| non solum ignaviae dedecus sed etiam perfidiae suspicionem | |
| fugiens accipere nolui, neque cum post condiciones pacis per | 5 |
| L. Caesarem et Fabatum adlatas cavi ne animum eius | |
| offenderem cui Pompeius iam armatus armato consulatum | |
| triumphumque deferret. nec vero haec extrema quisquam | 3.1 |
| potest iure reprehendere, quod mare non transierim. id enim, | |
| etsi erat deliberationis, tamen obire non potui; neque enim | |
| suspicari debui, cum praesertim ex ipsius Pompei litteris, idem | |
| quod te video existimasse, non dubitarim quin is Domitio | 5 |
| subventurus esset, et plane quid rectum et quid faciendum | |
| mihi esset diutius cogitare malui. | |
| Primum igitur haec qualia tibi esse videantur, etsi signi- | 4.1 |
| ficata sunt a te, tamen accuratius mihi perscribas velim, | |
| deinde aliquid etiam in posterum prospicias fingasque quem | |
| me esse deceat et ubi me plurimum prodesse rei publicae | |
| sentias, ecquae pacifica persona desideretur an in bellatore | 5 |
| sint omnia. | |
| Atque ego, qui omnia officio metior, recordor tamen tua | 5.1 |
| consilia, quibus si paruissem, tristitiam illorum temporum | |
| non subissem. memini quid mihi tum suaseris per Theo- | |
| phanem, per Culleonem, idque saepe ingemiscens sum re- | |
| cordatus. qua re nunc saltem ad illos calculos revertamur | 5 |
| quos tum abiecimus, ut non solum gloriosis consiliis utamur | |
| sed etiam paulo salubri<ori>bus. sed nihil praescribo; accurate | |
| velim perscribas tuam ad me sententiam. volo etiam exquiras | 6.1 |
| quam diligentissime poteris (habebis autem per quos possis) | |
| quid Lentulus noster, quid Domitius agat, quid acturus sit, | |
| quem ad modum nunc se gerant, num quem accusent, num | |
| cui suscenseant—quid dico num cui? num Pompeio. omnino | 5 |
| culpam omnem Pompeius in Domitium confert, quod ipsius | |
| litteris cognosci potest quarum exemplum ad te misi. haec | |
| igitur videbis et, quod ante ad te scripsi, Demetri Magnetis | |
| librum quem ad te misit de concordia velim mihi mittas. |