| xii Kal. Mart.(?) 49 Luceriae | |
| CN. MAGNVS PROCOS. S. D. C. MARCELLO | |
| L. LENTVLO COSS. | |
| Ego quod existimabam dispersos nos neque rei publicae | 8.12a.1.1 |
| utilis neque nobis praesidio esse posse, idcirco ad L. Do- | |
| mitium litteras misi, primum ut ipse cum omni copia ad | |
| nos veniret; si de se dubitaret, ut cohortis xviiii quae ex | |
| Piceno ad me iter habebant ad nos mitteret. quod veritus | 5 |
| sum factum est, ut Domitius implicaretur, ut neque ipse satis | |
| firmus esset ad castra facienda, quod meas xviiii et suas xii | |
| cohortis in tribus oppidis distributas haberet (nam partim | |
| Albae, partim Sulmone collocavit), neque <se>, si vellet, | |
| expedire posset. | 10 |
| Nunc scitote me esse in summa sollicitudine. nam et tot | 2.1 |
| et talis viros periculo obsidionis liberare cupio neque subsidio | |
| ire possum, quod his duabus legionibus non puto esse | |
| committendum ut illuc ducantur; ex quibus tamen non amplius | |
| xiiii cohortis contrahere potui, quod Brundisium praesidium | 5 |
| misi neque Canusium sine praesidio, dum abessem, putavi | |
| esse dimittendum. | |
| D. Laelio mandaram, quod maiores copias sperabam nos | 3.1 |
| habituros, ut, si vobis videretur, alter uter vestrum ad me | |
| veniret, alter in Siciliam cum ea copia quam Capuae et | |
| circum Capuam comparastis et cum iis militibus quos Faustus | |
| legit proficisceretur, Domitius cum xii suis cohortibus eodem | 5 |
| adiungeretur, reliquae copiae omnes Brundisium cogerentur | |
| et inde navibus Dyrrachium transportarentur. nunc cum | |
| hoc tempore nihilo magis ego quam vos subsidio Domitio | |
| ire possim * * * se per montis explicare, non est nobis com- | |
| mittendum ut ad has xiiii cohortis quas dubio animo habeo | 10 |
| hostis accedere aut in itinere me consequi possit. | |
| Quam ob rem placitum est mihi (†altia† video censeri | 4.1 |
| M. Marcello et ceteris nostri ordinis qui hic sunt) ut Brun- | |
| disium ducerem hanc copiam quam mecum habeo. vos | |
| hortor ut quodcumque militum contrahere poteritis con- | |
| trahatis et eodem Brundisium veniatis quam primum. arma | 5 |
| quae ad me missuri eratis, iis censeo armetis milites quos vobis- | |
| cum habetis. quae arma superabunt, ea si Brundisium iumen- | |
| tis deportaritis vehementer rei publicae profueritis. de hac re | |
| velim nostros certiores faciatis. ego ad P. Lupum et C. | |
| Coponium praetores misi ut se vobis coniungerent et militum | 10 |
| quod haberent ad vos deducerent. |