| iii Id. Febr. 49 | |
| CN. MAGNVS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS. | |
| Valde miror te ad me nihil scribere et potius ab aliis quam | 8.12b.1.1 |
| a te de re publica me certiorem fieri. nos disiecta manu pares | |
| adversariis esse non possumus; contractis nostris copiis spero | |
| nos et rei publicae et communi saluti prodesse posse. quam | |
| ob rem cum constituisses, ut Vibullius mihi scripserat, a. d. v | 5 |
| Id. Febr. Corfinio proficisci cum exercitu et ad me venire, | |
| miror quid causae fuerit qua re consilium mutaris. nam illa | |
| causa quam mihi Vibullius scribit levis est, te propterea | |
| moratum esse quod audieris Caesarem Firmo progressum in | |
| Castrum Truentinum venisse; quanto enim magis appro- | 10 |
| pinquare adversarius coepit, eo tibi celerius agendum erat ut | |
| te mecum coniungeres prius quam Caesar aut tuum iter | |
| impedire aut me abs te excludere posset. | |
| Quam ob rem etiam te rogo et hortor, id quod non destiti | 2.1 |
| superioribus litteris a te petere, ut primo quoque die Luceriam | |
| ad <me> venires, ante quam copiae quas instituit Caesar | |
| contrahere in unum locum coactae vos a nobis distrahant. | |
| sed si erunt qui te impediant ut villas suas servent, aequum | 5 |
| est me a te impetrare ut cohortis quae ex Piceno et Camerino | |
| venerunt, quae fortunas suas reliquerunt, ad me missum facias. |