| xiv Kal. Mart. 49 | |
| CN. MAGNVS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS. | |
| Litteras abs te M. Calenius ad me attulit a. d. xiiii Kal. Mart.; | 8.12c.1.1 |
| in quibus litteris scribis tibi in animo esse observare Caesarem | |
| et, si secundum mare ad me ire coepisset, confestim in | |
| Samnium ad me venturum, sin autem ille circum istaec loca | |
| commoraretur, te ei, si propius accessisset, resistere velle. | 5 |
| Te animo magno et forti istam rem agere existimo, sed | |
| diligentius nobis est videndum ne distracti pares esse ad- | |
| versario non possimus, cum ille magnas copias habeat et | |
| maiores brevi habiturus sit. non enim pro tua providentia | |
| debes illud solum animadvertere, quot in praesentia cohortis | 10 |
| contra te habeat Caesar, sed quantas brevi tempore equitum | |
| et peditum copias contracturus sit. cui rei testimonio sunt | |
| litterae quas Bussenius ad me misit; in quibus scribit, id quod | |
| ab aliis quoque mihi scribitur, praesidia Curionem quae in | |
| Vmbria et Tuscis erant contrahere et ad Caesarem iter facere. | 15 |
| quae si copiae in unum locum fuerint coactae, ut pars exer- | |
| citus ad Album mittatur, pars ad te accedat, ut non pugnet | |
| sed locis suis repugnet, haerebis, neque solus cum ista copia | |
| tantam multitudinem sustinere poteris ut frumentatum eas. | |
| Quam ob rem te magno opere hortor ut quam primum | 2.1 |
| cum omnibus copiis hoc venias; consules constituerunt idem | |
| facere. ego M. Tuscilio ad te mandata dedi providendum | |
| esse ne duae legiones sine Picentinis cohortibus in conspe- | |
| ctum Caesaris committerentur. quam ob rem nolito com- | 5 |
| moveri si audieris me regredi, si forte Caesar ad me veniet; | |
| cavendum enim puto esse ne implicatus haeream. nam neque | |
| castra propter anni tempus et militum animos facere possum | |
| neque ex omnibus oppidis contrahere copias expedit, ne | |
| receptum amittam; itaque non amplius xiiii cohortis Luceriam | 10 |
| coegi. | |
| Consules praesidia omnia deducturi sunt aut in Siciliam | 3.1 |
| ituri; nam aut exercitum firmum habere oportet quo | |
| confidamus perrumpere nos posse aut regiones eius modi | |
| obtinere e quibus repugnemus, id quod neutrum nobis hoc | |
| tempore contigit, quod et magnam partem Italiae Caesar | 5 |
| occupavit et nos non habemus exercitum tam amplum neque | |
| tam magnum quam ille. itaque nobis providendum est ut | |
| summae rei publicae rationem habeamus. etiam atque etiam | |
| te hortor ut cum omni copia quam primum ad me venias. | |
| possumus etiam nunc rem publicam erigere, si communi | 10 |
| consilio negotium administrabimus; si distrahemur, infirmi | |
| erimus. mihi hoc constitutum est. | |
| His litteris scriptis †sic adpoete† mihi litteras et mandata | 4.1 |
| attulit. quod me hortare ut istuc veniam, id me facere non | |
| arbitror posse, quod non magno opere his legionibus confido. |