| xiii Kal. Mart. 49 | |
| CN. MAGNVS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS. | |
| Litterae mihi a te redditae sunt a. d. xiii Kal. Mart., in quibus | 8.12d.1.1 |
| scribis Caesarem apud Corfinium castra posuisse. quod | |
| putavi et praemonui fit, ut nec in praesentia committere | |
| tecum proelium velit et omnibus copiis conductis [per] te | |
| implicet, ne ad me iter tibi expeditum sit atque istas copias | 5 |
| coniungere optimorum civium possis cum his legionibus | |
| de quarum voluntate dubitamus. quo etiam magis tuis litteris | |
| sum commotus; neque enim eorum militum quos mecum | |
| habeo voluntate satis confido ut de omnibus fortunis rei | |
| publicae dimicem neque etiam qui ex dilectibus conscripti | 10 |
| sunt consulibus convenerunt. | |
| Qua re da operam, si ulla ratione etiam nunc efficere potes, | 2.1 |
| ut te explices, hoc quam primum venias, ante quam omnes | |
| copiae adversarium conveniant. neque enim celeriter ex | |
| dilectibus hoc homines convenire possunt et, si convenirent, | |
| quantum iis committendum sit qui inter se ne noti <quidem> | 5 |
| sunt contra veteranas legiones non te praeterit. |