| Kal. Mart. 49 in Formiano | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Lippitudinis meae signum tibi sit librari manus et eadem | 8.13.1.1 |
| causa brevitatis; etsi nunc quidem quod scriberem nihil erat. | |
| omnis exspectatio nostra erat in nuntiis Brundisinis; si nactus | |
| hic esset Gnaeum nostrum, spes dubia pacis, sin ille ante | |
| tramisisset, exitiosi belli metus. | 5 |
| Sed videsne in quem hominem inciderit res publica, quam | |
| acutum, quam vigilantem, quam paratum? si mehercule | |
| neminem occiderit neque cuiquam quicquam ademerit, ab | |
| iis qui eum maxime timuerant maxime diligetur. multum | 2.1 |
| mecum municipales homines loquuntur, multum rusticani; | |
| nihil prorsus aliud curant nisi agros, nisi villulas, nisi nummulos | |
| suos. et vide quam conversa res sit: illum quo antea confidebant | |
| metuunt, hunc amant quem timebant. id quantis nostris | 5 |
| peccatis vitiisque <e>venerit non possum sine molestia cogitare. | |
| quae autem impendere putarem scripseram ad te, et iam tuas | |
| litteras exspectabam. |