| vi Non. Mart. 49 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Non dubito quin tibi odiosae sint epistulae cottidianae, cum | 8.14.1.1 |
| praesertim neque nova de re aliqua certiorem te faciam | |
| neque novam denique iam reperiam scribendi ullam senten- | |
| tiam. sed si dedita opera, cum causa nulla esset, tabellarios | |
| ad te cum inanibus epistulis mitterem, facerem inepte; | 5 |
| euntibus vero, domesticis praesertim, ut nihil ad te dem | |
| litterarum facere non possum, et simul, crede mihi, requiesco | |
| paulum in his miseriis cum quasi tecum loquor, cum vero | |
| tuas epistulas lego, multo etiam magis. omnino intellego | |
| nullum fuisse tempus post has fugas et formidines quod magis | 10 |
| debuerit mutum esse a litteris, propterea quod neque Romae | |
| quicquam auditur novi nec in his locis, quae a Brundisio | |
| absunt propius quam tu bidui aut tridui. Brundisi autem | |
| omne certamen vertitur huius pr<ox>imi temporis; qua | |
| quidem exspectatione torqueor. sed omnia ante Nonas | 15 |
| sciemus. eodem enim die video Caesarem a Corfinio post | |
| meridiem profectum esse, id est Feralibus, quo Canusio mane | |
| Pompeium; eo modo autem ambulat Caesar et iis diariis | |
| militum celeritatem incitat ut timeam ne citius ad Brundisium | |
| quam opus sit accesserit. dices 'quid igitur proficis, qui | 2.1 |
| anticipes eius rei molestiam quam triduo sciturus sis?' nihil | |
| equidem; sed, ut supra dixi, tecum perlibenter loquor, et | |
| simul scito labare meum consilium illud quod satis iam fixum | |
| videbatur. non mihi satis idonei sunt auctores ii qui a te | 5 |
| probantur. quod enim umquam eorum in re publica forte | |
| factum exstitit? aut quis ab iis ullam rem laude dignam | |
| desiderat? nec mehercule laudandos existimo qui trans mare | |
| belli parandi causa profecti sunt, quamquam haec ferenda | |
| non erant; video enim quantum id bellum et quam pesti- | 10 |
| ferum futurum sit. sed me movet unus vir, cuius fugientis | |
| comes, rem publicam recuperantis socius videor esse debere. | |
| 'totiensne igitur sententiam mutas?' ego tecum tamquam | |
| mecum loquor. quis autem est tanta quidem de re quin varie | |
| secum ipse disputet? simul et elicere cupio sententiam tuam, | 15 |
| si manet, ut firmior sim, si mutata est, ut tibi adsentiar. omnino | 3.1 |
| ad id de quo dubito pertinet me scire quid Domitius acturus | |
| sit, quid noster Lentulus. de Domitio varia audimus: * * * | |
| modo esse in Tiburti aut† lepidi quo cum lepidus accessisse† | |
| ad urbem, quod item falsum video esse; ait enim Lepidus | 5 |
| eum nescio quo penetrasse itineribus <occultis>, occultandi | |
| sui causa an maris a<di>piscendi—ne id quidem scit; ignorat | |
| etiam de filio. addit illud sane molestum, pecuniam Domitio | |
| satis grandem quam is Corfini habuerit non esse redditam. | |
| de Lentulo autem nihil audimus. haec velim exquiras ad | 10 |
| meque perscribas. |