| v Non. Mart. 49 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| A. d. v Non. Mart. epistulas mihi tuas Aegypta reddidit, | 8.15.1.1 |
| unam veterem, iiii Kal. quam te scribis dedisse Pinario, quem | |
| non vidimus; in qua <ex>spectas quidnam praemissus agat | |
| Vibullius, qui omnino non est visus a Caesare (id altera | |
| epistula video te scire ita esse), et quem ad modum re- | 5 |
| deuntem excipiam Caesarem, quem omnino vitare cogito, | |
| et †aut hemonis† fugam intendis commutationemque vitae | |
| tuae, quod tibi puto esse faciendum, et ignoras Domitius cum | |
| fascibusne sit; quod cum scies, facies ut sciamus. habes ad | |
| primam epistulam. | 10 |
| Secutae sunt duae prid. Kal. ambae datae, quae me con- | 2.1 |
| vellerunt de pristino statu, iam tamen, ut ante ad te scripsi, | |
| labantem. nec me movet quod scribis 'Iovi ipsi iniquum'; | |
| nam periculum in utriusque iracundia positum est, victoria | |
| autem ita incerta ut deterior causa paratior mihi esse videa- | 5 |
| tur. nec me consules movent, qui ipsi pluma aut folio facilius | |
| moventur. offici me deliberatio cruciat cruciavitque adhuc. | |
| cautior certe est mansio, honestior existimatur traiectio; malo | |
| interdum multi me non caute quam pauci non honeste fecisse | |
| existiment. de Lepido et Tullo quod quaeris, illi vero non du- | 10 |
| bitant quin Caesari praesto futuri in senatumque venturi sint. | |
| Recentissima tua est epistula Kalendis data, in qua optas con- | 3.1 |
| gressum pacemque non desperas; sed ego cum haec scribebam | |
| nec illos congressuros nec, si congressi essent, Pompeium ad | |
| ullam condicionem accessurum putabam. quod videris non | |
| dubitare, si consules transeant, quid nos facere oporteat, certe | 5 |
| transeunt vel, quo modo nunc est, transierunt. sed memento | |
| praeter Appium neminem esse fere qui non ius habeat | |
| transeundi; nam aut cum imperio sunt, ut Pompeius, ut | |
| Scipio, Sufenas, Fannius, Voconius, Sestius, ipsi consules, | |
| quibus more maiorum concessum est vel omnis adire pro- | 10 |
| vincias, aut legati sunt eorum. sed nihil differo; quid placeat | |
| tibi et quid prope modum rectum sit intellego. | |
| Plura scriberem, si ipse possem; sed, ut mihi videor, potero | |
| biduo. Balbi Corneli litterarum exemplum quas eodem die | |
| accepi quo tuas misi ad te, ut meam vicem doleres, cum me | 15 |
| deri<deri> videres. |