| c. Kal. Mart. 49 Romae | |
| BALBVS CICERONI IMP. SAL. | |
| Obsecro te, Cicero, suscipe curam et cogitationem dignissi- | 8.15a.1.1 |
| mam tuae virtutis, ut Caesarem et Pompeium perfidia homi- | |
| num distractos rursus in pristinam concordiam reducas. | |
| crede mihi Caesarem non solum fore in tua potestate sed | |
| etiam maximum beneficium te sibi dedisse iudicaturum, si | 5 |
| huc te reicis. velim idem Pompeius faciat; qui ut adduci tali | |
| tempore ad ullam condicionem possit magis opto quam spero. | |
| sed cum constiterit et timere desierit, tum incipiam non de- | |
| sperare et tuam auctoritatem plurimum apud eum valituram. | |
| Quod Lentulum consulem meum voluisti hic remanere, | 2.1 |
| Caesari gratum, mihi vero gratissimum me dius fidius fecisti; | |
| nam illum tanti facio qui non Caesarem magis diligam. qui | |
| si passus esset nos secum, ut consueveramus, loqui et non | |
| se totum etiam et etiam ab sermone nostro avertisset, minus | 5 |
| miser quam sum essem. nam cave putes hoc tempore plus | |
| me quemquam cruciari, quod eum, quem ante me diligo, | |
| video in consulatu quidvis potius esse quam consulem. quod | |
| si voluerit tibi obtemperare et nobis de Caesare credere et | |
| consulatum reliquum Romae peragere, incipiam sperare | 10 |
| etiam consilio senatus auctore te, illo relatore Pompeium et | |
| Caesarem coniungi posse; quod si factum erit, satis me vixisse | |
| putabo. | |
| Factum Caesaris de Corfinio totum te probaturum scio; | 3.1 |
| et, quo modo in eius modi re, commodius cadere non potuit | |
| quam ut res sine sanguine confieret. | |
| Balbi mei tuique adventu <te> delectatum valde gaudeo. | |
| is quaecumque tibi de Caesare dixit quaeque Caesar scripsit, | 5 |
| scio, re tibi probabit, quaecumque fortuna eius fuerit, veris- | |
| sime scripsisse. |