| iv Non. Mart. 49 (§2) in Formiano | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Omnia mihi provisa sunt praeter occultum et tutum iter | 8.16.1.1 |
| ad mare superum; hoc enim mari uti non possumus hoc | |
| tempore anni. illuc autem quo spectat animus et quo res | |
| vocat qua veniam? cedendum enim est celeriter, ne forte qua | |
| re impediar atque adliger. nec vero ille me ducit qui videtur; | 5 |
| quem ego hominem ἀπολιτικώτατον omnium iam ante | |
| cognoram, nunc vero etiam ἀστρατηγητότατον. non me | |
| igitur is ducit sed sermo hominum qui ad me <a> Philotimo | |
| scribitur; is enim me ab optimatibus ait conscindi. quibus | |
| optimatibus, di boni? qui nunc quo modo occurrunt, quo | 10 |
| modo etiam se venditant Caesari! municipia vero deum, | |
| nec simulant, ut cum de illo aegroto vota faciebant. sed plane | 2.1 |
| quicquid mali hic Pisistratus non fecit tam gratum est quam | |
| si alium facere prohibuerit. <hunc> propitium sperant, illum | |
| iratum putant. quas fieri censes ἀπαντήσεις ex oppidis, | |
| quos honores? 'metuunt' inquies. credo, sed mehercule illum | 5 |
| magis; huius insidiosa clementia delectantur, illius iracundiam | |
| formidant. iudices de cccl<x>, qui praecipue Gnaeo nostro | |
| delectabantur, ex quibus cottidie aliquem video, nescio quas | |
| eius minas horrent. itaque quaero qui sint isti optimates qui | |
| me exturbent cum ipsi domi maneant. sed tamen, quicum- | 10 |
| que sunt, 'αἰδέομαι Τρῶας'. etsi qua spe proficiscar video | |
| coniungoque me cum homine magis ad vastandam Italiam | |
| quam ad vincendum parato dominumque exspecto. et quidem | |
| cum haec scribebam iiii Non. iam exspectabam aliquid a | |
| Brundisio. quid autem 'aliquid'? quam inde turpiter fugisset, | 15 |
| et victor hic qua se referret et quo; quod ubi audissem, si | |
| ille Appia veniret, ego Arpinum cogitabam. |