| prid. Non. Mart. 49 (§1) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Etsi cum tu has litteras legeres putabam fore ut scirem iam | 9.1.1.1 |
| quid Brundisi actum esset (nam Canusio viii<i> Kal. profectus | |
| erat Gnaeus; haec autem scribebam prid. Non., xiiii die | |
| postquam ille Canusio moverat), tamen angebar singularum | |
| horarum exspectatione mirabarque nihil adlatum esse ne | 5 |
| rumoris quidem; nam erat mirum silentium. sed haec fortasse | |
| κενόσπουδα sunt, quae tamen iam sciantur necesse est; | |
| illud molestum, me adhuc investigare non posse ubi P. | 2.1 |
| Lentulus noster sit, ubi Domitius. quaero autem, quo facilius | |
| scire possim quid acturi sint, iturine ad Pompeium et, si sunt, | |
| qua quandove ituri sint. | |
| Vrbem quidem iam refertam esse optimatium audio, | 5 |
| Sosium et Lupum, quos Gnaeus noster ante putabat Brun- | |
| disium venturos esse quam se, ius dicere. hinc vero vulgo | |
| vadunt; etiam M'. Lepidus, quocum diem conterere solebam, | |
| cras cogitabat. nos autem in Formiano morabamur, quo | 3.1 |
| citius audiremus, deinde Arpinum volebamus; inde iter qua | |
| maxime ἀναπάντητον esset ad mare superum, remotis sive | |
| omnino missis lictoribus. audio enim bonis viris, qui et nunc | |
| et saepe antea magno praesidio rei publicae fuerunt, hanc | 5 |
| cunctationem nostram non probari multaque mihi et severe | |
| in conviviis, tempestivis quidem, disputari. | |
| Cedamus igitur et, ut boni cives simus, bellum Italiae | |
| terra marique inferamus et odia improborum rursus in nos, | |
| quae iam exstincta erant, incendamus et Luccei consilia ac | 10 |
| Theophani persequamur. nam Scipio vel in Syriam profi- | 4.1 |
| ciscitur sorte vel cum genero honeste vel Caesarem fugit | |
| iratum. Marcelli quidem, nisi gladium Caesaris timuissent, | |
| manerent. Appius et eodem timore et inimicitiarum recen- | |
| tium. et tamen praeter hunc et C. Cassium reliqui legati, | 5 |
| Faustus pro quaestore; ego unus cui utrumvis liceret. frater | |
| accedit, quem socium huius fortunae esse non erat aequum; | |
| cui magis etiam Caesar irascetur, sed impetrare non possum ut | |
| maneat. dabimus hoc Pompeio, cui debemus. nam me quidem | |
| alius nemo movet, non sermo bonorum, qui nulli sunt, non | 10 |
| causa, quae acta timide est, agetur improbe. uni, uni hoc | |
| damus, ne id quidem roganti nec suam causam, ut ait, agenti | |
| sed publicam. | |
| Tu quid cogites de transeundo in Epirum scire sane velim. |