| viii Id. Mart. 49 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| O rem difficilem planeque perditam! quam nihil praeter- | 9.2a.1.1 |
| mittis in consilio dando! quam nihil tamen quod tibi ipsi | |
| placeat explicas! non esse me una cum Pompeio gaudes: ac | |
| proponis quam sit turpe me adesse cum quid de illo detraha- | |
| tur; nefas esse approbare. certe. contra igitur? 'di' inquis | 5 |
| 'averruncent!' quid ergo fiet si in altero scelus est, in altero | |
| supplicium? 'impetrabis' inquis 'a Caesare ut tibi abesse liceat | |
| et esse otioso.' supplicandum igitur? miserum. quid si non | |
| impetraro? 'et de triumpho erit' inquis 'integrum.' quid si hoc | |
| ipso premar? accipiam? quid foedius? negem? repudiari se | 10 |
| totum, magis etiam quam olim in xxviratu, putabit. ac solet, | |
| cum se purgat, in me conferre omnem illorum temporum | |
| culpam: ita me sibi fuisse inimicum ut ne honorem quidem | |
| a se accipere vellem. quanto nunc hoc idem accipiet asperius! | |
| tanto scilicet quanto et honos hic illo est amplior et ipse | 15 |
| robustior. nam quod negas te dubitare quin magna in offensa | 2.1 |
| sim apud Pompeium hoc tempore, non video causam cur | |
| ita sit hoc quidem tempore. qui enim amisso Corfinio denique | |
| certiorem me sui consili fecit, is queretur Brundisium me | |
| non venisse cum inter me et Brundisium Caesar esset? deinde | 5 |
| etiam scit ἀπαρρησίαστον esse in ea causa querelam suam. | |
| me putat de municipiorum imbecillitate, de dilectibus, de | |
| pace, de urbe, de pecunia, de Piceno occupando plus vidisse | |
| quam se. sin cum potuero non venero, tum erit inimicus; | |
| quod ego non eo vereor ne mihi noceat (quid enim faciet? | 10 |
| 'τίς δ’ ἐστὶ δοῦλος τοῦ θανεῖν ἄφροντις ὤν;'), sed quia ingrati | |
| animi crimen horreo. confido igitur adventum nostrum illi, | |
| quoquo tempore fuerit, ut scribis, ἀσμενιστὸν fore. nam quod | |
| ais, si hic temperatius egerit, consideratius te consilium | |
| daturum, qui hic potest se gerere non perdite? <vetat> vita, | 15 |
| mores, ante facta, ratio suscepti negoti, socii, vires bonorum | |
| aut etiam constantia. | |
| Vixdum epistulam tuam legeram cum ad me currens ad | 3.1 |
| illum Postumus Curtius venit, nihil nisi classis loquens et | |
| exercitus. eripiebat Hispanias, tenebat Asiam, Siciliam, | |
| Africam, Sardiniam, confestim in Graeciam persequebatur. | |
| eundum igitur est, nec tam ut belli quam ut fugae socii | 5 |
| simus. nec enim ferre potero sermones istorum, quicumque | |
| sunt; non sunt enim certe, ut appellantur, boni. sed tamen | |
| id ipsum scire cupio, quid loquantur, idque ut exquiras meque | |
| certiorem facias te vehementer rogo. nos adhuc quid Brundisi | |
| actum esset plane nesciebamus. cum sciemus, tum ex re et ex | 10 |
| tempore consilium capiemus, sed utemur tuo. |