| vii Id. Mart. 49 (§2) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Domiti filius transiit Formias viii Id. currens ad matrem | 9.3.1.1 |
| Neapolim mihique nuntiari iussit patrem ad urbem esse, cum | |
| ex eo curiose quaesisset servus noster Dionysius. nos autem | |
| audieramus eum profectum sive ad Pompeium sive in Hi- | |
| spaniam. id cuius modi sit scire sane velim. nam ad id quod | 5 |
| delibero pertinet, si ille certe nusquam discessit, intellegere | |
| Gnaeum non esse facilis nobis ex Italia exitus, cum ea tota | |
| armis praesidiisque teneatur, hieme praesertim. nam si com- | |
| modius anni tempus esset, vel infero mari liceret uti. nunc | |
| nihil potest nisi supero tramitti, quo iter interclusum est. | 10 |
| quaeres igitur et de Domitio et de Lentulo. | |
| A Brundisio nulla adhuc fama venerat, et erat hic dies | 2.1 |
| vii Id., quo die suspicabamur aut pridie ad Brundisium | |
| venisse Caesarem. nam Kalendis Arpis manserat. sed si | |
| Postumum audire velles, persecuturus erat Gnaeum; transisse | |
| enim iam putabat coniectura tempestatum ac dierum. ego | 5 |
| nautas eum non putabam habiturum; ille confidebat, et eo | |
| magis quod audita naviculariis hominis liberalitas esset. sed | |
| tota res Brundisina quo modo habeat se diutius nescire non | |
| possum. |