| v Id. Mart. 49 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Nos adhuc Brundisio nihil. Roma scripsit Balbus putare iam | 9.6.1.1 |
| Lentulum consulem tramisisse [me] nec eum a minore Balbo | |
| conventum, quod is hoc iam Canusi audisset; inde ad se eum | |
| scripsisse; cohortisque sex quae Albae fuissent ad Curium | |
| via Minucia transisse; id Caesarem ad se scripsisse et brevi | 5 |
| tempore eum ad urbem futurum. ergo utar tuo consilio | |
| neque me Arpinum hoc tempore abdam, etsi, Ciceroni meo | |
| togam puram cum dare Arpini vellem, hanc eram ipsam | |
| excusationem relicturus ad Caesarem. sed fortasse in eo ipso | |
| offendetur, cur non Romae potius. sed tamen, si est con- | 10 |
| veniendus, hic potissimum. tum reliqua videbimus, id est et | |
| quo et qua et quando. | |
| Domitius, ut audio, in Cosano est <et> quidem, ut aiunt, | 2.1 |
| paratus ad navigandum, si in Hispaniam, non <im>probo, si ad | |
| Gnaeum, laudo; quovis potius certe quam ut Curtium videat | |
| quem ego patronus aspicere non possum. quid alios? sed, | |
| opinor, quiescamus, ne nostram culpam coarguamus qui, dum | 5 |
| urbem, id est patriam, amamus dumque rem conventuram | |
| putamus, ita nos gessimus ut plane interclusi captique simus. | |
| Scripta iam epistula Capua litterae sunt adlatae hoc ex- | 3.1 |
| emplo: | |
| Pompeius mare transiit cum omnibus militibus quos secum | |
| habuit. hic numerus est hominum milia triginta et consules duo | |
| et tribuni pl. et senatores qui fuerunt cum eo omnes cum uxoribus | 5 |
| et liberis. conscendisse dicitur a. d. iiii Non. Mart. ex ea die fuere | |
| septemtriones venti. navis quibus usus non est omnis aut praecidisse | |
| aut incendisse dicunt. de hac re litterae L. Metello tribuno pl. | |
| Capuam adlatae sunt a Clodia socru, quae ipsa transiit. | |
| Ante sollicitus eram et angebar, sicut res scilicet ipsa cogebat, | 4.1 |
| cum consilio explicare nihil possem; nunc autem, postquam | |
| Pompeius et consules ex Italia exierunt, non angor sed ardeo | |
| dolore, | |
| 'οὐδέ μοι ἦτορ | 5 |
| ἔμπεδον, ἀλλ’ ἀλαλύκτημαι.' | |
| non sum, inquam, mihi crede, mentis compos; tantum mihi | |
| dedecoris admisisse videor. mene non primum cum Pompeio, | |
| qualicumque consilio usus <est>, deinde cum bonis esse, quam- | |
| vis causa temere instituta? praesertim cum ii ipsi quorum | 10 |
| ego causa timidius me fortunae committebam, uxor, filia, | |
| Cicerones pueri, me illud sequi mallent, hoc turpe et me | |
| indignum putarent. nam Quintus quidem frater quicquid | |
| mihi placeret id rectum se putare aiebat, id animo aequissimo | |
| sequebatur. | 15 |
| Tuas nunc epistulas a primo lego. hae me paulum recre- | 5.1 |
| ant. primae monent et rogant ne me proiciam, proximae | |
| gaudere te ostendunt me remansisse. eas cum lego, minus | |
| mihi turpis videor, sed tam diu dum lego. deinde emergit | |
| rursum dolor et αἰσχροῦ φαντασία. quam ob rem obsecro te, | 5 |
| mi Tite, eripe hunc mihi dolorem aut minue saltem, aut | |
| consolatione aut consilio aut quacumque re potes. quid tu | |
| autem possis, aut quid homo quisquam? vix iam deus. | |
| Equidem illud molior quod tu mones sperasque fieri posse, | 6.1 |
| ut mihi Caesar concedat ut absim cum aliquid in senatu contra | |
| Gnaeum agatur. sed timeo ne non impetrem. venit ab eo | |
| Furnius. ut quidem scias quos sequamur, Q. Titini filium | |
| cum Caesare esse nuntiat—sed illum maiores mihi gratias | 5 |
| agere quam vellem. quid autem me roget, paucis ille quidem | |
| verbis sed ἐν δυνάμει, cognosce ex ipsius epistula. me | |
| miserum quod tu non valuisti! una fuissemus; consilium | |
| certe non defuisset. 'σύν τε δύ’ ἐρχομένω . . . '. | |
| Sed acta ne agamus, reliqua paremus. me adhuc haec duo | 7.1 |
| fefellerunt, initio spes compositionis, qua facta volebam | |
| ut<i> populari via, sollicitudine senectutem nostram liberare; | |
| deinde bellum crudele et exitiosum suscipi a Pompeio intel- | |
| legebam. melioris me dius fidius civis et viri putabam quovis | 5 |
| supplicio adfici quam illi crudelitati non solum praeesse verum | |
| etiam interesse. <sed> videtur vel mori satius fuisse quam esse | |
| cum his. ad haec igitur cogita, mi Attice, vel potius excogita. | |
| quemvis eventum fortius feram quam hunc dolorem. |