| vi Id. Mart. 49 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| [Natali] die tuo scripsisti epistulam ad me plenam consili | 9.5.1.1 |
| summaeque cum benevolentiae tum etiam prudentiae. eam | |
| mihi Philotimus postridie quam a te acceperat reddidit. sunt | |
| ista quidem quae disputas difficillima, iter ad superum, | |
| navigatio infero, discessus Arpinum ne hunc fugisse, mansio | 5 |
| Formiis ne obtulisse nos gratulationi videamur, sed mise- | |
| rius nihil quam ea videre quae tamen iam, inquam, videnda | |
| erunt. | |
| Fuit apud me Postumus, scripsi ad te quam gravis, venit | |
| ad me etiam Q. Fufius quo vultu, quo spiritu! properans | 10 |
| Brundisium, scelus accusans Pompei, levitatem et stultitiam | |
| senatus. haec qui in mea villa non feram †cur tum† in curia | |
| potero ferre? age, finge me quamvis εὐστομάχως haec feren- | 2.1 |
| tem; quid illa 'dic, M. Tulli'? quem habebunt exitum? et | |
| omitto causam rei publicae, quam ego amissam puto cum | |
| vulneribus suis tum medicamentis iis quae parantur; de | |
| Pompeio quid agam? cui plane (quid enim hoc negem?) | 5 |
| suscensui. semper enim <me> causae eventorum magis movent | |
| quam ipsa eventa. haec igitur mala (quibus maiora esse quae | |
| possunt?) considerans vel potius iudicans eius opera accidisse | |
| et culpa inimicior huic eram quam ipsi Caesari. ut maiores | |
| nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam | 10 |
| urbis captae, quod hoc malum ex illo (itaque alter religiosus | |
| etiam nunc dies, alter in vulgus ignotus), sic ego decem | |
| annorum peccata recordans, in quibus inerat ille etiam annus | |
| qui nos hoc <non> defendente, ne dicam gravius, adflixerat, | |
| praesentisque temporis cognoscens temeritatem, ignaviam, | 15 |
| neglegentiam suscensebam. sed ea iam mihi exciderunt; bene- | 3.1 |
| ficia eiusdem cogito, cogito etiam dignitatem; intellego, serius | |
| equidem quam vellem propter epistulas sermonesque Balbi, | |
| sed video plane nihil aliud agi, nihil actum ab initio, <nisi> | |
| ut hunc occideret. ego igitur, sicut apud Homerum cui et | 5 |
| mater et dea dixisset 'αὐτίκα γάρ τοι ἔπειτα μεθ’ Ἕκτορα | |
| πότμος ἕτοιμος' matri ipse respondit | |
| 'αὐτίκα τεθναίην, ἐπεὶ οὐκ ἄρ’ ἔμελλον ἑταίρῳ | |
| κτεινομένῳ ἐπαμῦναι,'— | |
| quid si non ἑταίρῳ solum sed etiam εὐεργέτῃ, adde tali | 10 |
| viro talem causam agenti?—ego vero haec officia mercanda | |
| vita puto. optimatibus vero tuis nihil confido, nihil iam ne | |
| inservio quidem. video ut se huic dent, ut daturi sint. quic- | |
| quam tu illa putas fuisse de valetudine decreta municipiorum | |
| prae his de victoria gratulationibus? 'timent' inquies. at ipsi | 15 |
| tum se timuisse dicunt. sed videamus quid actum sit Brundisi. | |
| ex eo fortasse alia consilia nascentur aliaeque litterae. |