| iii Id. Mart. 49 in Formiano | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Scripseram ad te epistulam quam darem iiii Id., sed eo die | 9.7.1.1 |
| is cui dare volueram non est profectus. venit autem eo ipso | |
| die ille celeripes quem Salvius dixerat. attulit uberrimas tuas | |
| litteras, quae mihi quiddam quasi animulae restillarunt; re- | |
| creatum enim me non queo dicere. sed plane τὸ συνέχον | 5 |
| effecisti. ego enim non iam id ago, mihi crede, ut prosperos | |
| exitus consequar. sic enim video, nec duobus his vivis nec | |
| [hoc] uno nos umquam rem publicam habituros. ita neque de | |
| otio nostro spero iam nec ullam acerbitatem recuso. unum | |
| illud extimescebam, ne quid turpiter facerem vel dicam iam | 10 |
| ne fecissem. | |
| Sic ergo habeto, salutaris te mihi litteras misisse neque | 2.1 |
| solum has longiores, quibus nihil potest esse explicatius, nihil | |
| perfectius, sed etiam illas breviores, in quibus hoc mihi | |
| iucundissimum fuit, consilium factumque nostrum a Sexto | |
| probari, pergratumque mihi tu fecisti; a quo et diligi me et | 5 |
| quid rectum sit intellegi scio. longior vero tua epistula non | |
| me solum sed meos omnis aegritudine levavit. itaque utar tuo | |
| consilio et ero in Formiano, ne aut ad urbem ἀπάντησις mea | |
| animadvertatur aut, si nec hic nec illic eum videro, devita- | |
| tum se a me putet. quod autem suades ut ab eo petam ut | 3.1 |
| mihi concedat ut idem tribuam Pompeio quod ipsi tribuerim, | |
| id me iam pridem agere intelleges ex litteris Balbi et Oppi | |
| quarum exempla tibi misi; misi etiam Caesaris ad eos sana | |
| mente scriptas litteras quo modo in tanta insania. sin mihi Caesar | 5 |
| hoc non concedat, video tibi placere illud, me πολίτευμα | |
| de pace suscipere; in quo non extimesco periculum (cum | |
| enim tot impendeant, cur non honestissimo depecisci velim?) | |
| sed vereor ne Pompeio quid oneris imponam, 'μή μοι | |
| γοργείην κεφαλὴν δεινοῖο πελώρου' intorqueat. mirandum enim | 10 |
| in modum Gnaeus noster Sullani regni similitudinem con- | |
| cupivit. εἰδώς σοι λέγω; nihil ille umquam minus obscure tulit. | |
| 'cum hocne igitur' inquies 'esse vis?' beneficium sequor, mihi | |
| crede, non causam, ut in Milone, ut in—sed hactenus. | |
| 'causa igitur non bona est?' immo optima, sed agetur, | 4.1 |
| memento, foedissime. primum consilium est suffocare urbem | |
| et Italiam fame, deinde agros vastare, urere, pecuniis locu- | |
| pletum <non> abstinere. sed cum eadem metuam ab hac parte, | |
| si illinc beneficium non sit, rectius putem quidvis domi perpeti. | 5 |
| sed ita meruisse illum de me puto ut ἀχαριστίας crimen | |
| subire non audeam, quamquam a te eius quoque rei iusta | |
| defensio est explicata. | |
| De triumpho tibi adsentior, quem quidem totum facile et | 5.1 |
| libenter abiecero. egregie probo fore ut, dum agamus, 'ὁ | |
| πλόος ὡραῖος' obrepat. 'si modo' inquis 'satis ille erit firmus.' | |
| est firmior etiam quam putabamus. de isto licet bene speres. | |
| promitto tibi, si valebit, tegulam illum in Italia nullam | 5 |
| relicturum. 'tene igitur socio?' contra mehercule meum | |
| iudicium et contra omnium antiquorum auctoritatem; nec | |
| tam ut illa adiuvem quam[quam] ut haec ne videam cupio | |
| discedere. noli enim putare tolerabilis horum insanias nec | |
| unius modi fore. etsi quid te horum fugit, legibus, iudiciis, | 10 |
| senatu sublato libidines, audacias, sumptus, egestates tot | |
| egentissimorum hominum nec privatas posse res nec rem | |
| publicam sustinere? abeamus igitur inde qualibet navigatione; | |
| etsi id quidem ut tibi videbitur, sed certe abeamus. sciemus | |
| enim <iam>, id quod exspectas, quid Brundisi actum sit. | 15 |
| Bonis viris quod ais probari quae adhuc fecerimus sciri- | 6.1 |
| que ab iis <non sine causa nos> non profectos valde gaudeo, si | |
| est nunc ullus gaudendi locus. de Lentulo investigabo dili- | |
| gentius. id mandavi Philotimo, homini forti ac nimium | |
| optimati. | 5 |
| Extremum est ut tibi argumentum ad scribendum for- | 7.1 |
| tasse iam desit; nec enim alia de re nunc ulla scribi potest | |
| et de hac quid iam amplius inveniri potest? sed quoniam et | |
| ingenium suppeditat (dico mehercule ut sentio) et amor, quo | |
| et meum ingenium incitatur, perge, ut facis, et scribe quan- | 5 |
| tum potest. | |
| In Epirum quod me non invitas, comitem non molestum, | |
| subirascor. sed vale. nam ut tibi ambulandum, ungendum, | |
| sic mihi dormiendum. etenim litterae tuae mihi somnum | |
| attulerunt. | 10 |