vi vel v Id. Mart. 49 Romae
BALBVS ET OPPIVS S. D. M. CICERONI
Nedum hominum humilium, ut nos sumus, sed etiam am- 9.7a.1.1
plissimorum virorum consilia ex eventu, non ex voluntate
a plerisque probari solent. tamen freti tua humanitate quod
verissimum nobis videbitur de eo quod ad nos scripsisti tibi
consilium dabimus. quod si non fuerit prudens, at certe ab 5
optima fide et optimo animo proficiscetur.
  Nos si id quod nostro iudicio Caesarem facere oportere
existimamus, ut, simul Romam venerit, agat de reconciliatione
gratiae suae et Pompei, id eum facturum ex ipso cognovisse-
mus, <non desineremus> te hortari ut velles iis rebus interesse, 10
quo facilius et maiore cum dignitate per te, qui utrique es
coniunctus, res tota confieret; aut si ex contrario putaremus
Caesarem id non facturum et etiam velle cum Pompeio
bellum gerere sciremus, numquam tibi suaderemus contra
hominem optime de te meritum arma ferres, sicuti te semper 15
oravimus ne contra Caesarem pugnares. sed cum etiam nunc 2.1
quid facturus Caesar sit magis <sit> opinari quam scire, non
possumus nisi hoc, non videri eam tuam esse dignitatem
neque fidem omnibus cognitam ut contra alterutrum, cum
utrique sis maxime necessarius, arma feras, et hoc non 5
dubitamus quin Caesar pro sua humanitate maxime sit pro-
baturus. nos tamen, si tibi videbitur, ad Caesarem scribemus
ut nos certiores faciat quid <in> hac re acturus sit. a quo si erit
nobis rescriptum, statim quid sentiamus ad te scribemus et
tibi fidem faciemus nos ea suadere quae nobis videntur tuae 10
dignitati, non Caesaris actioni esse utilissima; et hoc Caesarem
pro sua indulgentia in suos probaturum putamus.