| BALBVS CICERONI IMP. SAL. | |
| S. v. b. Postea quam litteras communis cum Oppio ad te | 9.7b.1.1 |
| dedi, ab Caesare epistulam accepi cuius exemplum tibi misi; | |
| ex quibus perspicere poteris quam cupiat concordiam <suam> | |
| et Pompei reconciliare et quam remotus sit ab omni crudeli- | |
| tate; quod eum sentire, ut debeo, valde gaudeo. de te et tua | 5 |
| fide et pietate idem mehercule, mi Cicero, sentio quod | |
| tu, non posse tuam famam et officium sustinere ut contra | |
| eum arma feras a quo tantum beneficium te accepisse | |
| praedices. Caesarem hoc idem probaturum exploratum pro | 2.1 |
| singulari eius humanitate habeo, eique cumulatissime satis | |
| facturum te certo scio cum nullam partem belli contra eum | |
| suscipias neque socius eius adversariis fueris. atque hoc non | |
| solum in te, tali et tanto viro, satis habebit, sed etiam mihi | 5 |
| ipse sua concessit voluntate ne in iis castris essem quae contra | |
| Lentulum aut Pompeium futura essent, quorum beneficia | |
| maxima haberem, sibique satis esse dixit si togatus urbana | |
| officia sibi praestitissem quae etiam illis, si vellem, praestare | |
| possem. itaque nunc Romae omnia negotia Lentuli procuro, | 10 |
| sustineo, meumque officium, fidem, pietatem <in> iis praesto. | |
| sed mehercule rursus iam abiectam compositionis spem non | |
| desperatissimam esse puto, quoniam Caesar est ea mente | |
| qua optare debemus. | |
| Hac re mihi placet, si tibi videtur, te ad eum scribere et ab | 15 |
| eo praesidium petere, ut petisti a Pompeio me quidem ad- | |
| probante temporibus Milonianis. praestabo, si Caesarem bene | |
| novi, eum prius tuae dignitatis quam suae utilitatis rationem | |
| habiturum. | |
| Haec quam prudenter tibi scribam nescio, sed illud certe | 3.1 |
| scio, me ab singulari amore ac benevolentia quaecumque | |
| scribo tibi scribere, quod te (ita incolumi Caesare moriar!) | |
| tanti facio ut paucos aeque ac te caros habeam. de hac re | |
| cum aliquid constitueris, velim mihi scribas. nam non medio- | 5 |
| criter laboro <ut> utrique, ut vis, tuam benevolentiam prae- | |
| stare possis quam mehercule te praestaturum confido. fac | |
| valeas. |