| c. iii Non. Mart. 49 in itinere | |
| CAESAR OPPIO CORNELIO SAL. | |
| Gaudeo mehercule vos significare litteris quam valde probetis | 9.7c.1.1 |
| ea quae apud Corfinium sunt gesta. consilio vestro utar | |
| libenter et hoc libentius quod mea sponte facere constitueram | |
| ut quam lenissimum me praeberem et Pompeium darem | |
| operam ut reconciliarem. temptemus hoc modo si possimus | 5 |
| omnium voluntates recuperare et diuturna victoria uti, | |
| quoniam reliqui crudelitate odium effugere non potuerunt | |
| neque victoriam diutius tenere praeter unum L. Sullam, | |
| quem imitaturus non sum. haec nova sit ratio vincendi ut | |
| misericordia et liberalitate nos muniamus. id quem ad modum | 10 |
| fieri possit non nulla mihi in mentem veniunt et multa reperiri | |
| possunt. de his rebus rogo vos ut cogitationem suscipiatis. | |
| N. Magium, Pompei praefectum, deprehendi. scilicet meo | 2.1 |
| instituto usus sum et eum statim missum feci. iam duo praefecti | |
| fabrum Pompei in meam potestatem venerunt et a me missi | |
| sunt. si volent grati esse, debebunt Pompeium hortari ut malit | |
| mihi esse amicus quam iis qui et illi et mihi semper fuerunt | 5 |
| inimicissimi, quorum artificiis effectum est ut res publica in | |
| hunc statum perveniret. |