| prid. Id. Mart. 49 in Formiano | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Cenantibus ii<i> Id. nobis ac noctu quidem Statius a te | 9.8.1.1 |
| epistulam brevem attulit. de L. Torquato quod quaeris, | |
| non modo Lucius sed etiam Aulus profectus est, alter multos | |
| <ante dies, alter paucos>. de Reatinorum corona quod scribis, | |
| moleste fero in agro Sabino sementem fieri proscriptionis. | 5 |
| senatores multos esse Romae nos quoque audieramus. ecquid | |
| potes dicere cur exierint? | |
| In his locis opinio est coniectura magis quam nuntio aut | 2.1 |
| litteris Caesarem Formiis a. d. xi Kal. Apr. fore. hic ego vellem | |
| habere Homeri illam Minervam simulatam Mentori cui | |
| dicerem 'Μέντορ, πῶς τ’ ἄρ’ ἴω, πῶς τ’ ἂρ προσπτύξομαι | |
| αὐτόν;' nullam rem umquam difficiliorem cogitavi; sed | 5 |
| cogito tamen, nec ero, ut in malis, imparatus. sed cura ut | |
| valeas. puto enim diem tuum heri fuisse. |