| xvi Kal. Apr. 49 (§4) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Tris epistulas tuas accepi postridie Id. erant autem iiii, iii, | 9.9.1.1 |
| prid. Id. datae. igitur antiquissimae cuique primum respondebo. | |
| adsentior tibi ut in Formiano potissimum commorer, etiam | |
| de supero mari, <tem>ptaboque, ut antea ad te scripsi, | |
| ecquonam modo possim voluntate eius nullam rei publicae | 5 |
| partem attingere. quod laudas quia oblivisci me scripsi ante | |
| facta et delicta nostri amici, ego vero ita facio; quin ea ipsa | |
| quae a te commemorantur secus ab eo in me ipsum facta | |
| esse non memini. tanto plus apud me valet benefici gratia | |
| quam iniuriae dolor. faciamus igitur ut censes, colligamusque | 10 |
| nos. σοφιστεύω enim simul ut rus decurro atque in decursu | |
| θέσεις meas commentari non desino; sed sunt quaedam | |
| earum perdifficiles ad iudicandum. de optimatibus, sit sane | |
| ita ut vis; sed nosti illud 'Διονύσιος ἐν Κορίνθῳ.' Titini | |
| filius apud Caesarem est. quod autem quasi vereri videris ne | 15 |
| mihi tua consilia displiceant, me vero nihil delectat aliud nisi | |
| consilium et litterae tuae. qua re fac ut ostendis; ne destiteris | |
| ad me quicquid tibi in mentem venerit scribere. nihil mihi | |
| potest esse gratius. | |
| Venio ad alteram nunc epistulam. recte non credis de | 2.1 |
| numero militum; ipso dimidio plus scripsit Clodia. falsum | |
| etiam de corruptis navibus. quod consules laudas, ego quoque | |
| animum laudo, sed consilium reprehendo; discessu enim | |
| illorum actio de pace sublata est, quam quidem ego medita- | 5 |
| bar. itaque postea Demetri librum de concordia tibi remisi | |
| et Philotimo dedi. nec vero dubito quin exitiosum bellum | |
| impendeat, cuius initium ducetur a fame. et me tamen doleo | |
| non interesse huic bello! in quo tanta vis sceleris futura est | |
| ut, cum parentis non alere nefarium sit, nostri principes anti- | 10 |
| quissimam et sanctissimam parentem, patriam, fame necan- | |
| dam putent. atque hoc non opinione timeo sed interfui | |
| sermonibus. omnis haec classis Alexandria, Colchis, Tyro, | |
| Sidone, Arado, Cypro, Pamphylia, Lycia, Rhodo, Chio, By- | |
| zantio, Lesbo, Smyrna, Mileto, Coo ad intercludendos com- | 15 |
| meatus Italiae et ad occupandas frumentarias provincias | |
| comparatur. at quam veniet iratus! et iis quidem maxime qui | |
| eum maxime salvum volebant, quasi relictus ab iis quos | |
| reliquit. itaque mihi dubitanti quid me facere par sit, per- | |
| magnum pondus adfert benevolentia erga illum; qua dempta | 20 |
| perire melius esset in patria quam patriam servando evertere. | |
| de septemtrione plane ita est; metuo ne vexetur Epirus. | |
| sed quem tu locum Graeciae non direptum iri putas? praedicat | |
| enim palam et militibus ostendit se largitione ipsa superiorem | |
| quam hunc fore. illud me praeclare admones, cum illum | 25 |
| videro, ne nimis indulgenter et ut cum gravitate potius loquar. | |
| plane sic faciendum. Arpinum, cum eum convenero, cogito, | |
| ne forte aut absim cum veniet aut cursem huc illuc via | |
| deterrima. Bibulum, ut scribis, audio venisse et redisse prid. | |
| Id. | 30 |
| Philotimum, ut ais epistula tertia, exspectabas. at ille Idibus | 3.1 |
| a me profectus est; eo serius ad tuam illam epistulam, cui ego | |
| statim rescripseram, redditae sunt meae litterae. de Domitio, | |
| ut scribis, ita opinor esse, ut et in Cosano sit et consilium eius | |
| ignoretur. iste omnium turpissimus ac sordidissimus qui | 5 |
| consularia comitia a praetore ait haberi posse est idem qui | |
| semper in re publica fuit. itaque nimirum hoc illud est quod | |
| Caesar scribit in ea epistula cuius exemplum ad te misi, [et] | |
| se velle uti 'consilio' meo (age, esto; hoc commune est), 'gratia' | |
| (ineptum id quidem sed, puto, hoc simulat ad quasdam | 10 |
| senatorum sententias), 'dignitate' (fortasse sententia consulari); | |
| illud extremum est, 'ope omnium rerum'. id ego suspicari | |
| coepi tum ex tuis litteris aut hoc ipsum esse aut non multo | |
| secus. nam permagni eius interest rem ad interregnum non | |
| venire; id adsequitur si per praetorem consules creantur. nos | 15 |
| autem in libris habemus non modo consules a praetore sed ne | |
| praetores quidem creari ius esse idque factum esse numquam; | |
| consules eo non esse ius quod maius imperium a minore rogari | |
| non sit ius, praetores autem cum ita rogentur ut collegae | |
| consulibus sint, quorum est maius imperium. aberit non longe | 20 |
| quin hoc a me decerni velit neque sit contentus Galba, | |
| Scaevola, Cassio, Antonio. 'τότε μοι χάνοι εὐρεῖα χθών'; sed | 4.1 |
| quanta tempestas impendeat vides. | |
| Qui transierint senatores scribam ad te cum certum habebo. | |
| de re frumentaria recte intellegis, quae nullo modo administrari | |
| sine vectigalibus potest; nec sine causa et eos qui circum illum | 5 |
| sunt omnia postulantis et bellum nefarium times. Trebatium | |
| nostrum, etsi, ut scribis, nihil bene sperat, tamen videre sane | |
| velim. quem fac horteris ut properet; opportune enim ad | |
| me ante adventum Caesaris venerit. | |
| De Lanuvino, statim ut audivi Phameam mortuum, optavi, | 10 |
| si modo esset futura res publica, ut id aliquis emeret meorum, | |
| neque tamen de te, qui maxime meus, cogitavi. sciebam | |
| enim te quoto anno et quantum in solo solere quaerere, neque | |
| solum Romae sed etiam Deli tuum digamma videram. verum | |
| tamen ego illud, quamquam est bellum, minoris aestimo | 15 |
| quam aestimabatur Marcellino consule, cum ego istos hortulos | |
| propter domum Anti quam tum habebam iucundiores mihi | |
| fore putabam et minore impensa quam si Tusculanum refecis- | |
| sem. volui HS Q. egi per †predum†, ille daret tanti, cum | |
| haberet venale. noluit. sed nunc omnia ista iacere puto propter | 20 |
| nummorum caritatem. mihi quidem erit aptissimum vel nobis | |
| potius si tu emeris. sed eiusdem Antias cave contemnas; | |
| valde est venustum. quamquam mihi ista omnia iam addicta | |
| vastitati videntur. | |
| Respondi epistulis tribus, sed exspecto alias; nam me adhuc | 25 |
| tuae litterae sustentarunt. d. Liberalibus. |