| xv Kal. Apr. 49 (§1) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Nihil habebam quod scriberem; neque enim novi quicquam | 9.10.1.1 |
| audieram et ad tuas omnis rescripseram pridie. sed cum me | |
| aegritudo non solum somno privaret verum ne vigilare | |
| quidem sine summo dolore pateretur, tecum ut quasi loquerer, | |
| in quo uno acquiesco, hoc nescio quid nullo argumento | 5 |
| proposito scribere institui. | |
| Amens mihi fuisse a principio videor et me una haec res | 2.1 |
| torquet quod non omnibus in rebus labentem vel potius ruen- | |
| tem Pompeium tamquam unus manipularis secutus sim. | |
| vidi hominem xiiii Kal. Febr. plenum formidinis. illo ipso | |
| die sensi quid ageret. numquam mihi postea placuit nec | 5 |
| umquam aliud in alio peccare destitit. nihil interim ad me | |
| scribere, nihil nisi fugam cogitare. quid quaeris? sicut ἐν τοῖς | |
| ἐρωτικοῖς alienat <quod> immunde, insulse, indecore fit, sic | |
| me illius fugae neglegentiaeque deformitas avertit ab amore. | |
| nihil enim dignum faciebat quare eius fugae comitem me ad- | 10 |
| iungerem. nunc emergit amor, nunc desiderium ferre non | |
| possum, nunc mihi nihil libri, nihil litterae, nihil doctrina | |
| prodest. ita dies et noctes tamquam avis illa mare prospecto, | |
| evolare cupio. do, do poenas temeritatis meae. etsi quae fuit | |
| illa temeritas? quid feci non consideratissime? si enim nihil | 15 |
| praeter fugam quaereretur, fugissem libentissime, sed genus | |
| belli crudelissimi et maximi, quod nondum vident homines | |
| quale futurum sit, perhorrui. quae minae municipiis, quae | |
| nominatim viris bonis, quae denique omnibus qui remansis- | |
| sent! quam crebro illud 'Sulla potuit, ego non potero?' | 20 |
| Mihi autem haeserunt illa: male Tarquinius qui Porsennam, | 3.1 |
| qui Octavium Mamilium contra patriam, impie Coriolanus | |
| <qui> auxilium petiit a Volscis, recte Themistocles qui mori | |
| maluit, nefarius Hippias, Pisistrati filius, qui in Marathonia | |
| pugna cecidit arma contra patriam ferens. at Sulla, at Marius, | 5 |
| at Cinna recte. immo iure fortasse; sed quid eorum victoria | |
| crudelius, quid funestius? huius belli genus fugi, et eo magis | |
| quod crudeliora etiam cogitari et parari videbam. me, quem | |
| non nulli conservatorem istius urbis parentemque esse di- | |
| xerunt, Getarum et Armeniorum et Colchorum copias ad | 10 |
| eam adducere? me meis civibus famem, vastitatem inferre | |
| Italiae? hunc primum mortalem esse, deinde etiam multis | |
| modis posse exstingui cogitabam, urbem autem et populum | |
| nostrum servandum ad immortalitatem, quantum in nobis | |
| esset, putabam; et tamen spes quaedam me oblectabat fore | 15 |
| ut aliquid conveniret potius quam aut hic tantum sceleris | |
| aut ille tantum flagiti admitteret. alia res nunc tota est, alia | |
| mens mea. sol, ut est in tua quadam epistula, excidisse mihi | |
| e mundo videtur. ut aegroto, dum anima est, spes esse dicitur, | |
| sic ego, quoad Pompeius in Italia fuit, sperare non destiti. | 20 |
| haec, haec me fefellerunt et, ut verum loquar, aetas iam a | |
| diuturnis laboribus devexa ad otium domesticarum me rerum | |
| delectatione mollivit. nunc si vel periculose experiundum | |
| erit, experiar certe ut hinc avolem. ante oportuit fortasse; | |
| sed ea quae scrips[ist]i me tardarunt et auctoritas maxime tua. | 25 |
| Nam cum ad hunc locum venissem, evolvi volumen epistu- | 4.1 |
| larum tuarum quod ego <sub> signo habeo servoque diligentis- | |
| sime. erat igitur in ea quam x Kal. Febr. dederas hoc modo: | |
| 'sed videamus et Gnaeus quid agat et illius rationes quorsum | |
| fluant. quod si iste Italiam relinquet, faciet omnino male et, | 5 |
| ut ego existimo, ἀλογίστως, sed tum demum consilia nostra | |
| commutanda erunt.' hoc scribis post diem quartum quam | |
| ab urbe discessimus. deinde viii Kal. Febr.: 'tantum modo | |
| Gnaeus noster ne, ut urbem ἀλογίστως reliquit, sic Italiam | |
| relinquat.' eodem die das alteras litteras quibus mihi con- | 10 |
| sulenti planissime respondes; est enim sic: 'sed venio ad | |
| consultationem tuam. si Gnaeus Italia cedit, in urbem red- | |
| eundum puto; quae enim finis peregrinationis?' hoc mihi | |
| plane haesit, et nunc ita video, infinitum bellum iunctum | |
| miserrima fuga, quam tu peregrinationem ὑποκορίζῃ. sequitur | 5.1 |
| χρησμὸς vi <Kal.> Febr.: 'ego, si Pompeius manet in Italia | |
| nec res ad pactionem venit, longius bellum puto fore; sin | |
| Italiam relinquit, ad posterum bellum ἄσπονδον strui existi- | |
| mo.' huius igitur belli ego particeps et socius et adiutor esse | 5 |
| cogor quod et ἄσπονδον est <et> cum civibus! deinde vii Id. | |
| Febr., cum iam plura audires de Pompei consilio, concludis | |
| epistulam quandam hoc modo: 'ego quidem tibi non sim | |
| auctor, si Pompeius Italiam relinquit, te quoque profugere. | |
| summo enim periculo facies nec rei publicae proderis; cui | 10 |
| quidem posterius poteris prodesse, si manseris.' quem φιλό- | |
| πατριν ac πολιτικὸν hominis prudentis et amici tali admonitu | |
| non moveret auctoritas? deinde iii Id. Febr. iterum mihi | 6.1 |
| respondes consulenti sic: 'quod quaeris a me fugamne foedam | |
| an moram nefandam utiliorem putem, ego vero in praesentia | |
| subitum discessum et praecipitem profectionem cum tibi tum | |
| ipsi Gnaeo inutilem et periculosam puto et satius esse existimo | 5 |
| vos dispertitos et in speculis esse; sed me dius fidius turpe | |
| nobis puto esse de fuga cogitare.' hoc turpe Gnaeus noster | |
| biennio ante cogitavit; ita sullaturit animus eius et pro- | |
| scripturit iam diu. inde, ut opinor, cum tu ad me quaedam | |
| γενικώτερον scripsisses et ego mihi a te quaedam significari | 10 |
| putassem ut Italia cederem, detestaris hoc diligenter xi Kal. | |
| Mart.: 'ego vero nulla epistula significavi, si Gnaeus Italia | |
| cederet, ut tu una cederes, aut si significavi, non dico fui | |
| inconstans sed demens.' in eadem epistula alio loco: 'nihil | |
| relinquitur nisi fuga, cui te socium neutiquam puto esse | 15 |
| oportere nec umquam putavi.' totam autem hanc delibera- | 7.1 |
| tionem evolvis accuratius in litteris viii Kal. Mart. datis: 'si | |
| M'. Lepidus et L. Vulcatius remanent, <manen>dum puto, ita | |
| ut, si salvus sit Pompeius et constiterit alicubi, hanc νέκυιαν | |
| relinquas et te in certamine vinci cum illo facilius patiaris | 5 |
| quam cum hoc in ea quae perspicitur futura colluvie regnare.' | |
| multa disputas huic sententiae convenientia. inde ad ex- | |
| tremum: '"quid si" inquis "Lepidus et Vulcatius disce- | |
| dunt?" plane ἀπορῶ. quod evenerit igitur et quod egeris id | |
| στερκτέον putabo.' si tum dubitares, nunc certe non dubitas | 10 |
| istis manentibus. deinde in ipsa fuga v Kal. Mart.: 'interea | 8.1 |
| non dubito quin in Formiano mansurus sis. commodissime | |
| enim τὸ μέλλον ibi καραδοκήσεις.' at Kal. Mart., cum ille | |
| quintum iam diem Brundisi esset: 'tum poterimus delibe- | |
| rare, non scilicet integra re sed certe minus infracta quam si | 5 |
| una proieceris te.' deinde iiii Non. Mart., ὑπὸ τὴ<ν διά>λειψιν | |
| cum breviter scriberes, tamen ponis hoc: 'cras scribam plura | |
| et ad omnia; hoc tamen dicam, non paenitere me consili de | |
| tua mansione, et, quamquam magna sollicitudine, tamen quia | |
| minus mali puto esse quam in illa profectione, maneo in | 10 |
| sententia et gaudeo te mansisse.' cum vero iam angerer et | 9.1 |
| timerem ne quid a me dedecoris esset admissum, iii Non. | |
| Mart.: 'te tamen non esse una cum Pompeio non fero | |
| moleste. postea, si opus fuerit, non erit difficile, et illi, quo- | |
| quo tempore fiet, erit ἀσμενιστόν. sed hoc ita dico, si hic qua | 5 |
| ratione initium fecit eadem cetera aget, sincere, temperate, | |
| prudenter, valde videro et consideratius utilitati nostrae | |
| consuluero.' vii Id. Mart. scribis Peducaeo quoque nostro | 10.1 |
| probari quod quierim, cuius auctoritas multum apud me | |
| valet. | |
| His ego tuis scriptis me consolor ut nihil a me adhuc | |
| delictum putem. tu modo auctoritatem tuam defendito; | 5 |
| adversus me nihil opus est, sed consciis egeo aliis. ego, si nihil | |
| peccavi, reliqua tuebor. ad ea tute hortare et me omnino tua | |
| cogitatione adiuva. hic nihildum de reditu Caesaris audie- | |
| batur. ego his litteris hoc tamen profeci; perlegi omnis tuas | |
| et in eo acquievi. | 10 |