| xiii Kal. Apr. 49 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Lentulum nostrum scis Puteolis esse? quod cum e viatore | 9.11.1.1 |
| quodam esset auditum, qui se diceret eum in Appia via, cum | |
| is paulum lecticam aperuisset, cognosse, etsi vix veri simile | |
| <visum est>, misi tamen Puteolos pueros qui pervestigarent | |
| et ad eum litteras. inventus est vix in hortis suis <se> occul- | 5 |
| tans litterasque mihi remisit mirifice gratias agens Caesari; | |
| de suo autem consilio C. Caecio mandata ad me dedisse. | |
| eum ego hodie exspectabam, id est xiii[i] Kal. Apr. | |
| Venit etiam ad me Matius Quinquatribus, homo meher- | 2.1 |
| cule, ut mihi visus est, temperatus et prudens; existimatus | |
| quidem est semper auctor oti. quam ille haec non probare | |
| mihi quidem visus est, quam illam νέκυιαν, ut tu appellas, | |
| timere! huic ego in multo sermone epistulam ad me Caesaris | 5 |
| ostendi, eam cuius exemplum ad te antea misi, rogavique ut | |
| interpretaretur quid esset quod ille scriberet 'consilio meo | |
| se uti velle, gratia, dignitate, ope rerum omnium'. respon- | |
| dit se <non dubitare> quin et opem et gratiam meam ille ad | |
| pacificationem quaereret. utinam aliquod in hac miseria rei | 10 |
| publicae πολιτικὸν opus efficere et navare mihi liceat! Matius | |
| quidem et illum in ea sententia esse confidebat et se auctorem | |
| fore pollicebatur. | |
| Pridie autem apud me Crassipes fuerat, qui se prid. Non. | 3.1 |
| Mart. Brundisio profectum atque ibi Pompeium reliquisse di- | |
| cebat, quod etiam qui viii Id. illinc profecti erant nuntiabant; | |
| illa vero omnes, in quibus etiam Crassipes †qui prudentia | |
| potius† attendere, sermones minacis, inimicos optimatium, | 5 |
| municipiorum hostis, meras proscriptiones, meros Sullas; | |
| quae Lucceium loqui, quae totam Graeciam, quae vero | |
| Theophanem! et tamen omnis spes salutis in illis est, et ego | 4.1 |
| excubo animo nec partem ullam capio quietis et, ut has pestis | |
| effugiam, cum dissimillimis nostri esse cupio! quid enim | |
| tu illic Scipionem, quid Faustum, quid Libonem prae<ter>- | |
| missurum sceleris putas quorum creditores convenire dicun- | 5 |
| tur? quid eos autem, cum vicerint, in civis effecturos? quam | |
| vero μακροψυχίαν Gnaei nostri esse? nuntiant Aegyptum et | |
| Arabiam Εὐδαίμονα et Μεσοποταμίαν cogitare, iam Hispaniam | |
| abiecisse. monstra narrant; quae falsa esse possunt, sed certe | |
| et haec perdita sunt et illa non salutaria. | 10 |
| Tuas litteras iam desidero. post fugam nostram numquam | |
| tantum earum intervallum fuit. misi ad te exemplum litte- | |
| rarum mearum ad Caesarem, quibus me aliquid profecturum | |
| puto. |