| xiv aut xiii Kal. Apr. 49 | |
| CICERO IMP. S. D. CAESARI IMP. | |
| Vt legi tuas litteras quas a Furnio nostro acceperam, quibus | 9.11a.1.1 |
| mecum agebas ut ad urbem essem, te velle uti 'consilio et | |
| dignitate mea' minus sum admiratus; de 'gratia' et de 'ope' | |
| quid significares mecum ipse quaerebam, spe tamen deducebar | |
| ad eam cogitationem ut te pro tua admirabili ac singulari | 5 |
| sapientia de otio, de pace, de concordia civium agi velle | |
| arbitrarer, et ad eam rationem existimabam satis aptam esse | |
| et naturam et personam meam. quod si ita est et si qua de | 2.1 |
| Pompeio nostro tuendo et tibi ac rei publicae reconciliando | |
| cura te attingit, magis idoneum quam ego sum ad eam causam | |
| profecto reperies neminem, qui et illi semper et senatui cum | |
| primum potui pacis auctor fui nec sumptis armis belli ul- | 5 |
| lam partem attigi iudicavique eo bello te violari, contra cuius | |
| honorem populi Romani beneficio concessum inimici atque | |
| invidi niterentur. sed ut eo tempore non modo ipse fautor | |
| dignitatis tuae fui verum etiam ceteris auctor ad te adiuvan- | |
| dum, sic me nunc Pompei dignitas vehementer movet. aliquot | 10 |
| enim sunt anni cum vos duo delegi quos praecipue colerem | |
| et quibus essem, sicut sum, amicissimus. | |
| Quam ob rem a te peto vel potius omnibus te precibus oro | 3.1 |
| et obtestor ut in tuis maximis curis aliquid impertias tem- | |
| poris huic quoque cogitationi ut tuo beneficio bonus vir, | |
| gratus, pius denique esse in maximi benefici memoria possim. | |
| quae si tantum ad me ipsum pertinerent, sperarem me a te | 5 |
| tamen impetraturum, sed, ut arbitror, et ad tuam fidem et ad | |
| rem publicam pertinet me, et pacis et utriusque vestrum | |
| <amicum, et ad vestram> et ad civium concordiam per te | |
| quam accommodatissimum conservari. | |
| Ego, cum antea tibi de Lentulo gratias egissem, cum ei saluti | 10 |
| qui mihi fuerat fuisses, tum lectis eius litteris quas ad me | |
| gratissimo animo de tua liberalitate beneficioque misit, * * * | |
| eandem me salutem a te accepisse quam ille. in quem si me | |
| intellegis esse gratum, cura, obsecro, ut etiam in Pompeium | |
| esse possim. | 15 |