| xiii vel xii Kal. Apr. 49 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Legebam tuas litteras xiii Kal., cum mihi epistula adfertur | 9.12.1.1 |
| a Lepta circumvallatum esse Pompeium, ratibus etiam exitus | |
| portus teneri. non me dius fidius prae lacrimis possum re- | |
| liqua nec cogitare nec scribere. misi ad te exemplum. miseros | |
| nos! cur non omnes fatum illius una exsecuti sumus? ecce | 5 |
| autem a Matio et Trebatio eadem, quibus Minturnis obvii | |
| Caesaris tabellarii. torqueor infelix, ut iam illum Mucianum | |
| exitum exoptem. at quam honesta, at quam expedita tua | |
| consilia, quam evigilata tuis cogitationibus, qua itineris, qua | |
| navigationis, qua congressus sermonisque cum Caesare! | 10 |
| omnia cum honesta tum cauta. in Epirum vero invitatio | |
| quam suavis, quam liberalis, quam fraterna! | |
| De Dionysio sum admiratus, qui apud me honoratior fuit | 2.1 |
| quam apud Scipionem Panaetius; a quo impurissime haec | |
| nostra fortuna despecta est. odi hominem et odero; utinam | |
| ulcisci possem! sed illum ulciscentur mores sui. | |
| Tu, quaeso, nunc vel maxime quid agendum nobis sit | 3.1 |
| cogita. populi Romani exercitus Cn. Pompeium circumsedet, | |
| fossa et vallo saeptum tenet, fuga prohibet: nos vivimus, et | |
| stat urbs ista, praetores ius dicunt, aediles ludos parant, viri | |
| boni usuras perscribunt, ego ipse sedeo! coner illuc ire ut | 5 |
| insanus, implorare fidem municipiorum? boni non sequentur, | |
| leves irridebunt, rerum novarum cupidi, victores praesertim | |
| et armati, vim et manus adferent. quid censes igitur? ecquid- | 4.1 |
| nam est tui consili ad finem huius miserrimae vitae? nunc | |
| doleo, nunc torqueor, cum quidem aut sapiens videor quod | |
| una non ierim aut felix fuisse. mihi contra; numquam enim | |
| illius victoriae socius esse volui, calamitatis mallem fuisse. | 5 |
| quid ego nunc tuas litteras, quid tuam prudentiam aut | |
| benevolentiam implorem? actum est. nulla re iam possum | |
| iuvari, qui ne quid optem quidem iam habeo nisi ut aliqua | |
| inimici misericordia liberemur. |